Briccius Magister Cruciferorum Ecclesie Sancti Regis Stephani de Strigonio et totus Conuentus eiusdem Ecclesie, omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Andreas filius Mutud pro se, pro Damiano et Endre filijs suis, Mathey et Cosmas filis dicti Mutud pro se; item Petrus frater eiusdem Mutud pro se et pro Berka filio suo; item Nycolaus fidelias (így) Micou, coram nobis constituti, dixerunt, quod cum Capitulum Strigoniense omne ius suum, quod ipsum Capitulum habuisse dicebant in terra quondam Laurencij vinitoris et Feud vduornici domini regis, sine herede decedencium, existente in terra Udvornuk uocata, eis reliquerit et assignauerit, sicut in eiusdem Capituli priuilegio exinde confecto dicerunt plenius contineri; ipsi terram suam, quam in terra predicti Strigoniensis Capituli Epel uocata se habere dicebant, tam illam videlicet terram, quam cum feneto et siluulis, que uulgariter horost dicuntur, a quodam homine de Epel, Wendeg uocato se emisse, qum illam terram, quam a Domo Hospitali de trigonio optentam esse dicebant, dederint, reliquerint et assignaverint eidem Strigoniensi Capitulo in concambium iuris eorum supradicti. In cujus rei testimonium et memoriam, ad peticionem et instanciam filiorum Mutud et Petri, ac Nicolai, predictorum, presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini millesimo CC° septuagesimo, vndecimo kalendas Nouembris.
(Az eredeti után Kanuz Nándor, Magyar Sion III. köt. 146. l.)