Conuentus Cruciferorum Domus Hospitalis Sancti Regis de Strigonio salutem in Domino Jesu Christo. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Benedictus sacerdos Dauid, ac Detmarus, filij Stephani nobiles de Saagh ab vna, Egidius, filius Rugas de eadem, parte ab altera, coram nobis constituti; idem Benedictus sacerdos est confessus, quod terciam partem possessionis Buza, filij Michaelis de Saagh, pro dote sororis sue sibi devolutas (így) extiterat, ex permissione Dauid et Detmari, Egidio filio Rugas predicto pro tribus marcis argenti vendidissent in perpetuum possidenda (így); que particula terre, vt Dauid et Detmarus filij Stephani retulerunt, extendit se ad vsum vnius aratri, et est sita iuxta Ecclesiam Sancti Martini superius a parte meridiana. Item alias duas partes possessionarie porcionis predicti Buza de Saagh, predicti Dauid et Detmar filij Stephani confessi sunt coram nobis, in perpetuum uendidisse superius nominato filio Rugas uidelicet Egidio, similiter pro sex marcis argenti in perpetuum uendidisse (így) et uendiderunt coram nobis. Ille uero due partes, quas filij Stephani Edigio filio Rugas uendiderunt, iuxta eiusdem egidij terram sita esse dinoscitur. Nos igitur per instanciam peticionum parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie M°CC° septuagesimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 147. l.)