Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis largitore. Regie Maiestati pie et fideliter insudantes gratuita digni sunt remuneracione iocundari, ut secundum tramitem equitatis coagitata et super effluens mensure recompenset fidele obsequiorum meritum et laudabilem fidelium famulatum. Proinde ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod cum per incitacionem iu fidelium inter nos et Regem Boemorum grauis fuisset discordia suscitata, et idem Rex Boemorum per animacionem et induccionem infidelium corundem fines Regni nostri hostiliter adijset, Sydon filius Sydou nobiles de Miley, qui eciam alias propter fidelitatis sue obsequia se effecerat multipliciter graciosum, castrum de Purpach, in confinio Austrie versus Suprunium constitutum, ad nostram peticionem tempore guerre eiusdem assumpserat conseruandum; spondens fidelitatis sue feruorem, qua Corone Regie ex debito nobilitatis sue tenetur, in facto eodem per euidenciam operum declarare. Et quia fidelitatis sue laudabilia opera, que ibidem cum summa laude exhibuit, non possunt, tanquam uarijs temporibus et diuersimode facta, per omnia enarrari; quedam tamen de gestis eius ad informacionem futurorum duximus presentibus annotanda. Nam cum conuocato exercitu nostro uenissemus ad fines Regni nostri contra Regem supradictum, exercitus tocius Austrie cum armatorum multis milibus, antequam ad conflictum uenissemus cum Rege memorato, processit contra castrum supradictum; ex quibus idem Sydou Haywar fratrem Otthonis de Haslou, florem milicie et principem exercitus eiusdem, et quinquaginta militer nominatos et electos, exceptis inferioribus quorum numerus quasi fuit infinitus, interfecit; ipsum castrum cum suo sanguine, et morte duorum cognatorum ac octo seruiencium suorum defensando; vbi ipse Sidou una asta et duabus sagittis transfossus, alia multa letalia uulnera in suo corpore sustinuit propter fidelitatem Corone Regie impendendam; et sic multis alijs de Regno nostro finitimas arces et municiones ualidas sine Marte prodicionaliter tradentibus, dictum castellum contra tanti Regis potenciam in defensionem hominum nostrorum conseruauit, trihumpans nichilominus multipliciter de histibus Regni nostri; propter que coram Maiestatis nostre oculis se laudabilem haberi constituit et acceptum. Nos itaque, qui ex officio suscepti regiminis nostri debemus metiri merita singulorum, expertam fidelitatem et laudabiles famulatus predicti Sidou fauore cupentes prosequi gracioso, in aliqualem recompensacionem seruiciorum suorum tam laudabilium, quamquam ampliora mereretur, contulimus sibi quandam terram Castri nostri Zaladiensis, Kebele uocatam, in qua hospites eiusdem Castri resident, et est ecclesia in honore Beati Martini constructa, ab ipso Castro ex certa sciencia exceptam penitus et exemptam, perpetue donacionis titulo irreucabiliter possidendam; volentes, quod tam idem Sidou, et per eum filij sui, ac eorum in posterum succassores, erram eandem cum suis utilitatibus omnibus, et pertinencijs uniuersis, in antiquis metis et limitacionibus terminorum, in quibus per ipsum Castrum est possessa, tanquam possessionem eorum hereditariam irreuocabiliter perpetuo possidere valeant et habere. Ut igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec per quempiam processu temporum retractari ualeat aut in irritum quomodolibet reuocari; presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LXX° primo. XIII° kalendas Septembris, Idiccione XIIII°, Regni autem nostri anno secundo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétje vörös-fejér-zöld selyemzsinóron függ; a főmélt. hg. Eszterházy család levéltárában.)