Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Licet Regia pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis; illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et in aduersis, principaliori debeat prosequi munere et fauore. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Thomas Comes liciscariorum nostrorum, Boxa, Dyonisius, Detricus, Georgius et Symon, carnales fratres eiusdem, filij Comitis Symonis, nobis gratum et acceptum ab annis puericie sue primeuis vsque ad hec tempora, et principaliter sub castro Feketeuholm studuissent impendere famulatum et obsequium graciosum, per quod non immerito ex Regali gracia fuerant attollendi, seu eciam remunerandi; et in aliis articulis, que longum esset enarrare per singula, suo modo obsequiosos se deuota promptitudine et propria semper deuocione iuxta nostre beneplacita voluntatis exhibere curassent: nos in aliqualem obsequiorum ipsorum recompensacionem, licet longe suorum inferiorem meritorum, quandam terram Castri nostri de Zemlyn Kengeltelequi vocatam, in eodem Comitatu existentem, ad nostram collacionem pure et simpliciter pertinentem, vacuam et habitatoribus carentem a tempore Tartarorum, cum omnibus vtilitatibus, et pertinencijs suis vniuersis, sub hijsdem metis et terminis, quibus antea limitata fuerat et possessa, predictis Thome Comiti, Boxa, Dyonisio, Detrico, Georgio et Symoni contulimus, dedimus, donauimus atque tradidimus perpetualiter pleno iure possidendam; eosdem in corporalem possessionem eiusdem terre per Ladizlaum de Olazy hominem nostrum, presentibus omnibus commetaneis et vicinis, nullo contradictore penitus existente, facientes introduci; prout hoc in litteris conuentus de Lelez, et Johannis Plebani de Potak plenius vidimus contineri. Vt igitur nostra donacio seu collacio robur obtineat perpetue firmitatis, nec in aliqo cursu temporis per quempiam possit in irritum reuocari, vel aliquatenus retractari, eisdem Thome Comiti et fratribus suis antedictis presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Orodyensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° septuagesimo primo, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Ph. Strigoniensi, Stephano Colocensi aule nostre Cancellario, et Johanne Spalatensi Archyepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadyensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Ph. Wacyensi, Paulo Wesprimiensi, Thymotheo Zagrabyensi, Lodomerio Waradyensi, Dyonisio Jauryensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Moys Palatino, Comite Supruniensi, Judice Comanorum; Nicolao Judice Curie Regie, Comite Symigiensi; Egidio Magistro Tawarnicorum, Comite Posoniensi; Ihoacino Bano tocius Sclauonie; Matheo Wayuoda Transsiluano, Comite de Zonuk; Laurencio Bano de Zewrino, Comite de Doboka; Petro Magistro Dapiferorum, Comite de Guerke; Alberto Magistro Agazonum, Comite de Zibinio; Ph. Magistro Pincernarum; Paulo Comite Bachyensi; Georgio Magistro Tawarnicorum domine Regine, Comite Castri Ferrei; Ponich Bano, Comite Zaladyensi; Mychaele Comite Nytriensi; et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Az egri káptalannak 1357. „in octauis festi Sancti Andree Apostoli” kelt átiratából; a főmélt. hg. Eszterházy család levéltárában.)