Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire, quod hospites nostri de Lwprechzaza ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium domini Bele incliti Regis Hungarie, patris nostri karissimi felicissime recordacionis super ipsorum libertate confectum, petentes cum instancia vt idem ratum habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Bela Dei gracia Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak 1247-ki okmánya, mint Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 1. r. 455. l.)
Nos igitur peticionibus eorundem consensum prebentes et fauorem, iam dictas litteras nobis presencialiter presentatas, cum nihil reprehensibile in eisdem fore iudicetur; ne scilicet libertatis eorundem series ordinata processu temporum valeat per quempiam perturbari, sed pocius salua semper persistat et inreuocabilis permaneat, presentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri minimine roboratam. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi, aule nostre Cancellario, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Moys Palatino, Comite Supruniensi et Judice Cumanorum, Nicolao Judice Curie nostre Comite Sumugiensi, Egidio Magistro Thauarnicorum nostrorum Comite Posoniensi, Joachino Bano tocius Sclauonie, Matheo Wayuode Transsiluano Comite de Zonuk, Laurencio Bano de Zewrino Comite de Doboka, Petro Magistro Dapiferorum Comite de Gueckke. Alberto Magistro Agazonum comite de Sybinio, Philippo Magistro Pincernarum, Paulo Comite Bachiensi, Gregorio Magistro Thauarnicorum domine Regine, Castri Ferrei, Ponich Bano, Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, aliisque quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.
(Hitelesített másolat a budai kir. kamarai levéltárban.)