Nos Capitulum Chasmensis Ecclesie significamus omnibus presencium per tenorem, quod constitutis coram nobis personaliter ab una parte Petrin filio Petri, Chema filio Zcoyk, Mathey, Sank, Ginse, Gardoka filijs Ginka, Wizlou, Moycho filijs Moychyn, Czerniglau filio Nekemer, Mark filio Boner de genere Buchka; ab altera autem Mirse filio Destyn; ijdem Petrin, Cheme, Mathey et alij socij corum supradicti hereditariam terram eorum et communem, vicinam et fere circumdatam cum terra eiusdem Mirse, pro decem marcis et ribus pensis, sicut dixerunt, plene acceptis, eidem et suis per eum heredibus heredumque successoribus voluntarie confessi sunt se vendidisse communiter jure perpetuo possidendam; obligantes se, quod si quis eundem Mirsam vel suos heredes pro ipsa terra attemptauerit, seu aliquam questionem suscitauerit, ipsi propriis sumptibus et expensis defendere et indempnes conseruare teneantur. Cuius terre mete, sicut dixit nobis homo noster, pacifice et quiete erecte, et sine contradiccione omnium vicinorum, tales sunt: Prima incipit a parte occidentali in arbore piri cruce signata, meta terrea circumfusa, in vicinacione terre eiusdem Mirse; inde in sicca valle cadit in Zuhodol; deinde ad partem orientalem tendens venit ad metam terream, vbi declinat versus meridiem, et in paruo spacio tendens intrat in aquam Rogozna, vbi est meta terea; et per eandem versus meridiem tendens vicinatur terre eiusdem Mirse, et Destyn fratris sui; inde venit; inde venit ad arborem piri cruce signatam et meta terrea circumfusam, que est iuxta aquam Rogozna; inde ad molendinum, quod est venditum in eadem terra; inde in magno spacio exit de Rogozna, vbi est arbor piri, et vicinatur a parte orientali terre Markus filij Tuol, a parte vero meridionali terre Wizlou et Czernoglau venditorum; inde ad metam terream; iude ad arborem horazth cruce signatam et meta terrea circumfusam; inde ad metam terream; inde ad aliam, et transiens viam ad partem occidentalem venit ad arborem nyar, iuxta quam est arbor zyl cruce signate et meta terrea circumfusa; deinde transit aquosum chereth, venit ad arborem zil cruce signatam et meta terrea circumfusam; inde transiens per vnum fenile venit ad arborem gerchaan, que est sita in margine ripe Vrbona, et vicinatur iterum terre emptoris in eodem Vrbona versus septemtrionem, in magno spacio tendens iuxta terram eiusdem Mirse, exit ad arborem pomi cruce signatam tendens versus partem orientalem; inde ad arborem gertaan cruce signatam et meta terrea circumfusam; inde venit ad primam metam, et ibidem terminatur. Dixit eciam idem homo noster, quod Destyn, Donk, Peter filij Endry; item Mychael, Gregorius, Petera filij Wlchek personaliter in erigendis metis fauorabilem consensum prebuerint; item Marcus, Murga, Syrbuk (filij) Stephani; Cyba, Wt, Mark filius Bon, Kunsa pro se et pro omnibus cognatis eorum et proximis coram nobis personaliter comparentes, empcioni et wendicioni ipsius terre fauorabilem consensum prebuerunt. In cuius rei testimonium et robur presentes contulimus nostro sigillo communitas. Datum anno Domini M°CC°LXX° primo.
(A csaszmai káptalannak 1399-ki átiratából a budai királyi kamarai levéltárban.)