Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam nobilis domina mulier filia Kenez de genere Bev, relicta Martini filij Georgii de genere Miscouch ex una parte; et Blasius frater eiusdem Martini ab altera; proposuit coram nobis uiua uoce domina antedicta, quod ob fauorabilem dileccionem mariti sui, totam dotem suam uoluntarie et spontanee remisisset et remitteret Blasio fratri mariti sui in perpetuum, ita quod de cetero nec pater suus, nec aliquis consanguineorum suorum sine extraneorum, racione dotis sue Blasium et heredes ipsius possent aliquatenus inpetere, inqui etare seu molestare. Adiecit insuper eadem domina, quod omnes res suas parapharnales ipsa penes se habuisset et haberet, cuiuscunque contradiccionis inpedimento non obstante. Et e contra Blasius memoratus omnes res fratris sui, mariti ipsius domine, uidelicet fruges, uestes et sata, tres equos, tres boues, tres uaccas, et unam pecudem, ac septem porcos, et omnia utensilia domus, statuisset et assignasset domine antedicte; de quibus si causa deterioracionis uel fraudis aliquid inmutare uel retrahere adtemptaret, in uerbo ipsius domine meliorare et restituere sibi teneretur; et quamdiu ad alias nupcias uellet conuolare, medio tempore in domo et possessione mariti sui posset libere et absque aliquo inpedimento stare seu commorari. Preterea Zadur Comes, gener Comitis Job, qui uerbo Kenez et Job supradictorum nobis inibuerat, ne remissionem dotis domine prefate litteris nostris confirmare deberemus, eorundem uerbis postmodum, et litteris nostris permisit confirmari. In cuius rei testimonium ad instanciam predictarum parcium, ex communi fratrum nostrorum consensu presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas; presentibus tamen Farkasio Cantore, Thoma Lectore, Johanne Custode, Achille Noui Castri, Vrbano de - - - Petro de Vng Archidiaconis, et alijs multis, - - - gloriosissimo Stephano Rege Vngarie, Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi Archiepiscopis, domino nostro Lamperto Episcopo Agriensi existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a budai kir. kamarai levéltárban.)