Capitulum Ecclesie Jauriensis vniuersis quibus presentes patuerint salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod quidam qui se Nicholaum filium Keseud nominauit, et de uilla Susken esse dixit, astante sibi Zacharia filio Stephani fratris sui, sicut dixit, pro se et pro patre suo ac pro fratribus suis et consensum adhibente ex una parte, item Paulus de Potl, ut dicebat, ex altera, coram nobis personaliter constituti, idem Nicholaus confessus est, terram suam Byzuskut uocatam, numero ducenta et decem iugera cum septem mansionibus, que lehun dicuntur, in quibus quinque jobagiones nunc resident, ut dicitur, cum septem vineis, et feneto ad ipsam terram adiacenti, ac cum omnibus vtilitatibus suis, vendidisse Paulo prescripto pro quindecim marcis denariorum Viennensium iure perpetuo pacifice possidendam. Quas quidem marcas confessus est ab eodem Paulo plenarie recipisse; assumens, quod quandocunque idem Paulus uel sui heredes racione ipsius terre impeterentur, ipse expedire teneretur proprijs laboribus et expensis. Cuius quidem terre commetanei, sicut partes retulerunt, sunt hy: videlicet a parte orientali est commetanea terre Ponith Bani Kuesd uocata; item a parte meridionali est vicina terre Pomog iobagionum Castri Supruniensis de Byk; item a parte occidentali contiguatur terre Sebreth vocate, que est terra Belud et aliorum de genere Osl; a plaga vero septemtrionali iungitur terre Zorm uocate, et ibi terminatur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini M°CC° septuagesimo primo. Chepano Preposito, Hectore Cantore, Mykow Custode existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös selyemzsinóron fügött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)