Capitulum Wesprimiensis Ecclesie omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod nobiles viri de genere Zlouk, Magister Heym, Petrus, et Paulus filii - - - - ab una parte, et Magister Onth filius Onth ab altera, coram nobis personaliter constituti super possessione seu terra eos hereditario jure contingente de juxta Morzol Zloukfwlde vulgariter nominata, retulerunt divisionem hujusmodi inretractabiliter se fecisse: quod predicta terra divisa est in duas equales porciones, quarum porcionum una a parte meridionali cessit et devoluta est in partem et perpetuitatem Onth supradicti, altera parte ejusdem terre a septentrione existente Magistro Heym et suis fratribus memoratis remanente in perpetuum et statuta; inter quas quidem duas porciones terre ad earum distinccionem hee mete sunt erecte, prima videlicet meta angularis est a parte orientis in terra arabili juxta metas Alexandri filij Opur; exinde cum pluribus metis per sylvam Sepo vocatam intra cursus occidentem directe et per finem terre fimate Poth-sukateluk vocata venit ad aquam Halagos, iuxta quam sunt due mete; a quibus dirigitur per eam - - - - versus septentrionem ad locum cuiusdam molendini quod est dicti Onth; a quo postea eadem distinctio iuxta angulum curie Onth a septemtrione transiens aquam Halagus iungit duas metas iuxta curiam memoratam; deinde cum multis metis per terram arabilem et per siluam currit ad occidentem usque ad metas terre Band. Item sylvam eorum Varod vocatam existentem supra Zenel taliter diviserunt, quod medietas ejusdem sylue a parte orientis cessit in porcionem Onth supradicti, alia medietate eiusdem sylve Magistro Heym et suis fratribus remanente; cuius sylve prima meta est a parte ville Chuz in latere montis Monorokerek nominati, a qua meta in medio eiusdem sylve per multas metas pervenitur ad vallem Varod, in qua est meta; et in eadem valle parumper curritur ad partem orientis ubi sunt due mete; a quibus postmodum reflectitur ad metas finales existentes a parte meridionali iuxta terminos terre Scenel. Adjecerunt et partes, si qua earum presentem divisionem retractaverit, parti hanc observanti nomine pene et obligacionis ducentas marcas solvere teneatur. In cujus rei testinomium et memoriam presentes ad peticionem et instanciam predictorum nobilium literas concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Bogeslay Lectoris Ecclesie nostre. Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo; Reverendo in Christo patre et Domino Paulo Episcopo nostro, Magistro Favo Preposito, Paulo Cantore, Rugas Custode existentibus.
(Eredetie bőrhártyára írva a Szalóky család levéltárában. Közli Véghelyi Dezső.)