style='font-size:8.0pt'>374
font-family:Arial'>253.
A nagyváradi konventnek bizonyságlevele, hogy Begesi László és Pethlendi Mihály
Cheuztelek vitás határai iránt egyezkedtek.
1271.
Johannes
Prepositus et Conuentus Monasterij Sancti Stephani prothomartiris de
Promontorio Waradiensi vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis
salutem in omnium saluatore. Ne ea que geruntur in tempore simul labantur cum
tempore, prouida hominum sagacitas adinvenit, ut rerum gestarum series scripti
patrocinio fulciatur. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam
futurorum harum serie volumus peruenire: Quod accedens ad nostram presenciam
Michael filius Petri de Pethlen, exhibuit nobis quasdam litteras nostras
patentes, petens nos cum instancia, vt easdem de verbo ad verbum in modum et
formam nostri priuilegii redigi faceremus. Quarum tenor hic est:
Nos Johannes
Prepositus et Conuentus Monasterij Sancti Stephani prothomartyris de Monte
Waradiensi tenore presencium memorie commendantes significamus quibus expedit
vniversis: quod Ladislao filio Damiany de Beges ex una, Michaele vero filio
Petri de Pethlend parte ex altera nobilibus de Comitatu Bihoriensi coram nobis
personaliter constitutis, sponte confessum extitit per eosdem concorditer
pariter et relatum, quod super facto metarum possessionis Cheustelek uocate,
pro qua lis et controuersionis materia inter eos usque modo fuisset exorta et
diucius ventillata, reformantibus et ordinantibus plurimis probis viris partes
suas interponentibus taliter concordantes, prefatam terram Cheustelek vocatam a
possessione prefati Mychaelis filij Petri Pechlend vocata talibus metis et
signis metalibus ab inuicem separantes distinxissent. Prima enim meta incipit
circa quandam viam magnam, per quam de Kereztzug itur uersus Cholch a duabus
metis terreis antiquis prope quandam siluam a plaga septemtrionali, et iuxta
eandem viam uadit ad plagam orientalem usque ad quendam
class=MsoPageNumber>375riuulum
Zyler dictum, iuxta quem ex plaga occidentali sunt due mete terree antique, et
ibi relicta ipsa magna via in cursu eiusdem riuuli Zyler dicti declinat ad
partem meridionalem quousque quidam alter riuulus seu aluenus cadit in cursus cius
dem riuuli Zyler dicti, et ibi in cursu eiusdem riuuli declinat ad partem
occidentalem, et uadit infra usque ad clausuram Gergurgata dictam, in cuius
fine ex parte aquilonis sunt due mete terree antique, vbi relicto cursu ipsius
riuuli uersus eandem occidentem uadit ad quandam arborem ilicis pro meta
signatam; inde declinat uersus meridiem, et uadit ad quandam magnam uiam, per
quam de Kerestzug itur uersus Kumady, iuxta quam, transeundo ipsam uiam uersus
eandem uiam sunt due mete terree antique: hinc reflectitur uersus occidentem,
et uadit ad quendam alium riuulum Vassaner dictum, et transeundo eundem riuulum
ex plaga septemtrionali uadit ad duas metas terreas antiquas; adhuc uersus
eandem occidentem uadit inter terras arabiles, ascendit ad vnum berch, et in
eodem berch circa quendam dumum spineti sunt similiter due mete terree antique;
deinde uadit ad eandem occidentem et peruenit ad duas metas terreas antiquas,
que quedam due mete separant et distingunt inter possessiones Vassan,
Cheusthelek et Chohtelek nuncupatas; et ibi terminantur mete inter possessiones
supradictas. In cuius rei testimonium presentes litteras nostras patentes
concessimus sigillo nostro communitas. Et cum presentes nobis fuerint
reportate, nostrum super hoc priuilegium conferemus. Datum in octauis festi
Epiphaniarum Domini anno eiusdem M°L. primo
style='font-size:10.0pt'>(így).
Nos igitur
peticionibus eiusdem Mychael inclinati, easdem ratas habentes de verbo ad
verbum in modum et formam nostri priuilegij rescribi fecimus ad cautelam sui
iuris iusticia mediante. In cuius rey testimonium et memoriam, presentes
litteras nostras priuilegiales eidem concessimus munimine roboratas. Datum
sabbato proximo ante festum Sancti Jacobi Apostoli anno prenotato.
class=Jegyzet>(Eredetie bőrhártyán, a zöld
selyemzsinóron függött pecsét lemállott. Az évszám jelölése annál érdekesebb,
mert az eredeti példány számjegyét arab 7-nek is talán lehetne olvasni.)