J. Banus tocius Sclauonie fideli suo Juris de Busan salutem et graciam. Significamus tibi, quod Comes Michael filius Vbul fecit concambium super predio suo Tutulyg uocato, cum Comite Petro fratre Sarachen Episcopi Corbauiensis, pro quo Petrus sacerdos exhibens litteras domini sui Episcopi et Comitis Petri predictorum coram nobis, quod predium ipsorum Scelch nomine contulerit in concambium predij Comitis Michaelis, ita uidelicet, quod in quindena Sancti Michaelis partes coram Capitulo Zagrabiensi comparendo litteras suas et instrumenta, quorum auctoritate ipsa predia possidebantur per eosdem, reddent omnia in inuicem, prout extitit ordinatum; tamcu hoc adiecto, quod si medio tempore predium cuiuscunque partis fuerit attemptatum, seu eciam impeditum, die in quindena memorata coram eodem Capitulo assignato tenentur in alterutrum expedire proprijs laboribus et expensis. Igitur fidelitati tue precipiendo mandamus, quamtenus vadas personaliter, et dicas Comiti Egidio fratri Comitis Michaelis, ut usque prefatam quindenam Sancti Michaelis in iam dicto predio, quicquid habet suum, tollat sibi ex integro, ut ipsum predium ipsi Petro Comiti assignetur, et statuatur contradiccione qualibet non obstante; dummodo predium ipsius Comitis Petri Comiti Michaeli prius fuerit assignatum. Datum iuxta fluuium Dudwag in crastino Sancti Viti.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett, a ns. Kállay család nagykállói levéltárában. V. ö. V. István királynak ezen birtokcserét helybenhagyó okmányát Fejérnél Cod. Dipl. VI. k. 2. r. 392. l.)