Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod Egidius Magister Tauarnicorum nostrorum, Comes Posoniensis dilectus et fidelis noster, pecijt a nobis instantissime, vt terras Tauarnuk et Wrsed, ad Castrum Nitriense pertinentes, Aba filio Aba fratri suo de benignitate Regia conferre dignaremur. Verum quia de statu et qualitate earundem terrarum nobis ueritas ad plenum non constabat, Mychaeli Comiti eiusdem Comitatus dedimus in mandatis, vt qualitatem et statum dictarum terrarum nobis fideliter intimaret, et si easdem terras inueniret nostre collacioni pertinere, statueret et assignaret predicto Aba sine preiudicio iuris alieni. Qui postmodum cognita ueritate nobis in suis litteris intimauit, ipsas terras esse vacuas, et contiguas terre dicti Aba Vylok vocate, et nostre collacioni pertinere; quas eciam presentibus commetaneis et uicinis, ac jobagionibus eiusdem Castri, eidem Aba statuisset et assignasset, sub eisdem metis et terminis, quibus idem Castrum easdem terras possedisse et tenuisse dinoscitur, nemine contradictore existente. Nos igitur ad instanciam et peticionem eiusdem Magistri Egidij, dilecti et fidelis nostri, dictas terras Tauarnuk et Wrsed predicto Aba, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendas. Vt igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum per quempiam in irritum valeat reuocari, presentes eidem Aba concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Orodiensis, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC°LXX° secundo, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Phylippo Strigoniensi, Stephano Colocensi, aule nostre Cancellario, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinquecclesiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Moys Palatino, comite Supruniensi, Judice Cumanorum; Nicolao Judice Curie Simigiensi, Egidio Magistro Tauarnicorum Comite Posoniensi, Joachyno Bano tocius Sclauonie, Matheo Woyuoda Transsiluano Comite de Zounuk, Laurencio Bano de Zeurino Comite de Doboka, Petro Magistro Dapiferorum Comite de Guechke, Alberto Magistro Agasonum Comite de Zybinio, Phylippo Magistro Pincernarum, Paulo Bano Comite Baciensi, Gregorio Magistro Tauarnicorum domine Regine Comite Castri Ferrei, Ponich Bano Comite Zaladiensi, Mychaele Comite Nitriensi et alijs quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, melynek zöld-violaszinű selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)