Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in eo, qui regibus dat salutem. Ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Johannes filius Chabanka de genere Aba ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium nostrum tempore Ducatus nostri ex parte nostra sibi datum; petens instantissime, vt ipsum ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Stephanus stb. (következik Istvánnak mint ifjabb királynak 1267-ki privilegiuma, melyet Fejér György már közzé tett, Cod. Dipl. IV. köt. 3. r. 414. l., és VII. köt. 1. r. 345. l.)
Nos igitur iustis precibus ipsius Johannis inclinati, tam pro fidelibus seruicijs suis, que superius sunt expressa, quam eciam pro eo, quod cum essemus in conflictu contra Regem Boemorum in Rabcha, Walterum fratrem Otthonis, de Haslo cum sua milicia ad nos duxit captiuatum; dictum priuilegium nostrum de verbo ad verbum presentibus inseri faciendo, per apposicionem dupplicis sigilli nostri Regalis duximus confirmandum. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° septuagesimo secundo, sexto decimo kalendas Aprilis, Indiccione quintadecima, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi aule Regie Cancellario, et Johanne Spalatenni Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Briccio Chenadiensi, et Petro Transsiluano Episcopis, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Moys Palatino, Comite Suprveniensi et Judice Cumanorum; Nicolao Judice Curie, Comite Simigensi; Egidio Magistro Tauarnicorum, Comite Posoniensi; Joachyno Bano ocius Sclauonie; Matheo Woyuoda Transsiluano, Comite de Zounuk; Laurencio Bano de Zeurino, Comite de Doboka; Petro Magistro Dapiferorum, Comite de Guechke; Alberto Magistro Agasonum, Comite de Zibino; Philippo Magistro Pincernarum; Paulo Bano, Comite Bachiensi; Gregorio Magistro Tauarniorum domine Regine, Comite Castri Ferrei; Ponich Bano, Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi; Magistro Oliuerio Comite de Plis, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsétnek töredéke sárga-barna selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)