Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus, quam futuris, presentes litteras inspecturis salutem in omnium salutari. Ad vniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Comes Gelianus officialis dominarum siue Sanctimonialium de Apacha Somlyo, ad uostram accedens presenciam, exhibuit nobis patentes litteras Magistri Sixti Lectoris Strigoniensis pro reuocandis vduornicorum nostrorum iuribus judicis per Hungariam ea vice deputati, super restitucione terrarum populorum condicionariorum et jobagionum Monasterij de Apacha Somlyo de duabus villis, Izkoaz videlicet et Cheuz vocatis confectas, petens vice Monasterij, et nomine predictarum dominarum, vt restitucionem terrarum, per eundem Magistrum Sixtum ipsis populis et jobagionibus predicti Monasterij factam, ratificando, litteras easdem nostro diguaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:
Nos Magister Sixtus stb. (következik Sixtus esztergami lectorkanonok 1272-ki okmánya, mint alább 274. sz. a.)
Nos itaque, quia sicut vduornicos, sic et alios Regni nostri incolas, et maxime populos Ecclesiarum, in quibus hostia viua Jesus Christus pro salute fidelium sanctificatur omni die, in eorum volumus iuribus indemnes conseruarre iustis peticionibus eiusdem Comitis Gelyani fauore Regio, vt decebat, inclinati, easdem litteras de verbo ad verbum insertas presentibus ratificando confirmamus, duplicis sigilli nostri nihilominus munimine roborando; volentes, vt populi dicti Monasterij occasione memoratarum terrarum per vduornicos nostros non valeant aliquatenus molestari. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri; anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, decimo sexto kalendas Aprilis, Indiccione decimaquinta, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi aule Regie Cancellario, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Vaciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Vesprimiensi, Thimotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dyonisio Jauriensi, et Petro Transylvano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Moys Palatino Comite Supruniensi et Judice Cumanorum, Nycolao Judice Curie Regine Comite Symigiensi, Egidio Magistro Tauarnicorum Comite Posoniensi; Joachino Bano ticius Slauonic, Matheo Vajuoda Transyluano et Comite de Zonuk, Laurencio Bano et Zeurinio Comite de Dubuka, Petro Magistro Dapiferorum Comite de Guechke, Alberto Magistro Agasonum Comite de Zibinio, Philippo Magistro Pincernarum, Paulo Comite Bachiensis, Gregorio Magistro Tauarnicorum domine Regine Comite Castri Ferrei, Ponith Bano Comite Zaladiensi, Petro Comite Albensi, Michaele Comite Nitriensi et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus, et honores.
(A pozsonyi káptalannak 1678-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)