Nos Matheus Banus tocius Sclauonie tenore presencium significamus quibus expedit vniuersis, quod constitutis in nostra presencia Perchino Comite ab una parte, Poseil filio Myrizlai, Wlk filio Wlkomerij, Wydomerio filio Tezlai, Cohan filio Perk, et Dobrila filio Vidizlai a parte altera; idem Poseil et ceteri sui socij pro sua parte nominata confessi sunt, se uendidisse triginta et duas dimensiones, que wlgo vereten dicuntur, de terra Jarmanichi existentis super fluuicum Wolauch vocatum, iuxta metas populorum de Gradich eidem Perchino Comiti, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendas pro triginta duabus pensis denariorum Zagrabiensium, quas se dixerunt ab eodem plenarie recepisse; videlicet dictus Poseil de sua porcione ad numerum predictarum dimensionum uenditarum exposuit uendicioni sec dimensiones, Wlk sex, Vidomer tolidem, Cohan septem, et Dobrila totidem. Quas quidem dimensiones ijdem uendiderunt in uno loco sine aliqua intercepcione; obligauerunt eciam se ad dandas litteras Capituli Zagrabiensis super confirmacione dictarum dimensionum ipsi Perchino Comiti quandocunque fuerit oportunum. Astiterunt eciam commetanei et consanguinei uenditorum dictarum dimensionum, scilicet Martinus filius Martini, Georgius filius Pautin, Maradyk filius Wararizlai, Bogdanus filius Petri, Salk filius Izbizlai, Dedosa, et Desenius filij Deduani, Bratk filius Petk, et Guidimer, qui uendicionem factam sine aliqua contradiccione uno consensu et assensu ratificantes admiserunt. In cuius rei testimonium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Zagrabie quinta feria post festum Thome Apostoli, anno Domini M°CC°LXX° secundo.
(Eredetie bőrhártyán, zöld-vörös selyemzsinóron függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)