Nos Capitulum Wesprimiensis Ecclesie significamus quibus expedit presencium per tenorem, quod domina Jolonth vxor Elekus de genere Chanad, filia vxoris Matie de Vrs, vnacum domina Kela aua sua, relicta Pauli de eadem Vrs, et Chanad filio Gelyany fratre suo, coram nobis personaliter constituta; in satisfaccionem et solucionem dotis et rerum parafernalium matris sue a Matya prenotato quinque marcas partim in denarijs pro temporo currentibus, partim vero in estimacione - - tantundem sibi persolutis, nec non tribus capitibus hominum, Zereteu, Martin filio, et Elena filia sua uocatis, cum matre sua prenotata datis seu allatis, sibi restitutis, ipsum Mayam et suos heredes heredumque successores reliquit expeditos ac per omnia absolutos. Datum in vigilia Beati Johannis Baptiste anno gracie M°CC° septuagesimo secundo.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára a káptalan pecsétje van nyomva; a főmélt. herczeg Batthyáni család levéltárában.)