Nos Capitulum Posoniensis Ecclesie significamus omnibus tenorem presencium audituris, quod Mour et Farcasius filii Pauli pro se et Johanne fratre ipsorum ab vna parte, Bulchu de Potun Comes vduornicorum de Papa ex altera coram nobis constituti; idem Mour et Farcasius sunt confessi, quod duas partes cuiusdam terre eorum, quam terram Vydus auus ipsorum olym a Pascha et Sebastiano viris nobilibus iusto titulo empcionis comparauerat, cum pratis, terris arabilibus, et omnibus vtilitatibus suis vendidissent eidem Bulchu Comiti pro decem marcis recepta pecunia plene ab eodem perpetuo possidendas; que quidem due partes terre a parte septemtrionali, orientali et meridionali jacent inter terras eiusdem Bulchu comitis, tercia parte eiusdem terre remanente a parte occidentali. Quas quidem duas partes terre a tercia parte separat via, per quam de Potun itur in villam Orus in hunc modum, quod dicte due partes terre eiusdem iacent iuxta predictam viam ab oriente a parte inferiori, tercia vero pars remanebit iuxta eandem viam ab occidente a parte superiori. Et huic vendicioni et empcioni Thomas, Jacobus et Paulus filii Voncha, Chab filius Boza, Laurencius, Zolad et Mauricius filii Michaelis, Martinus, Nicolaus, Beench et Buhtus filii Fotma, et Petrus filius Zee de Potun, generaciones ipsorum Mour, Farcasi et Johannis coram nobis consensum prebuerunt et assensum; et cum eosdem Mour et Farcasium interogassemus, si plures haberent de generacione sua, ad quos presentis terre vendicio vel empcio magis spectaret, dixerunt, quod neminem haberent, nisi eosdem Thomam et socios suos suprascriptos, qui, ut est premissum, coram nobis consensum prebuerunt et assensum. Quare idem Mour et Farcasius, pro se et Johanne fratre eorum obligarunt se, vt quicunque eundem Comitem bulchu uel suos posteros pro dicta terra molestaret, ipsum propriis eorum laboribus et expensis teneantur expedire. In cuius rey testimonium presentes litteras dedimus sigillo nostro roboratas. Datum anno Domini millesimo CC°LXX° secundo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a vörös selyemzsinóron függött pecsét már lehullott, a nemz. muzeum kézirattárában.)