Nos Hodus Comes Zagrabiensis notum facimus quibus expedit uniuersis, quod constitutis in nostra presencia ab una parte Comite Perincholo de monte Grech, et ab altera Guerd filio Priba, Vezelk et Dyminsa filijs Hernande Brochima; idem Guerd et ceteri de parte sua prenotata confessi sunt, se unam particulam terre eorum, que est sita in Pribirag iuxta terram Perincholi Comitis ex una parte, et iuxta terram Martini filij Martini ab altera, sub metis infrascriptis uendidisse Perincholo Comiti prenotato, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam pro septem marcis denariorum Zagrabiensium, quorum singule quinque pense marcam tunc temporis faciebant, quas se dixerunt ab eodem plenarie recepisse. Astiterunt eciam commetanei terre uendite et proximi uenditorum, scilicet Martinus filius Martini Mark filius Marci, Bogdan, Gordosa cum suis proximis, Dedesa, Godemer, Petk cum suis proximis de Jarmanichi, Obrad, Maradek, Nycolaus filius Dragan cum suis procimis de Grach, Odola, Wlkoy, Radauan, Mladoy, Nadeek cum suis proximis, Dragchin, Varatk cum suis proximis, Achibil, Wlchihna cum suis proximis, Hemelk, Wlkina cum suis proximis de Louotichi, Gurg, Stoyzlau, Benedictus cum suis procimis de Melinche, qui uendicionem factam sine contradiccione qualibet unanimiter admiserunt. Cuius terre prima meta, sicut partes nobis retulerunt, incipit in fluuio Pribirag de terra Comitis Perincholi ab occidente; et inde superius in eodem fluuio ad orientem, et uenit in locum ubi duo fluuij iunguntur; inde iuxta domum Martini filij Martini per quendam paruum fluuium, qui est ad dexteram partem, per quem superius procedendo uenit ad fontem, qui est iuxta viam, ubi sub arbore salicis est meta terrea; abinde uersus occidentem per viam, que uadit per montem, et uenit iterum ad terram Princholi Comitis, et ibi terminatur. In cuius rei testimonium presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Brochyna apud ecclesiam Beati Martini in octaua Purificacionis Beate Virginis anno Domini M°CC°LXX° secundo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről hártyazsinegen a pecsét függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)