Arcynus Comes Judex de vico Latinorum Strigoniensi, Godynus, Olkynus, Rubinus paruus, Gyletus, Cunch et Hench Comites, ceterique ciues de Srigonio, vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Gean pinguis mercator de Ganth contra Rennerium concivem nostrum mouisset causam coram nobis super viginti et septem marcis finiti argenti, quibus eum sibi esse debitorem asserebat, dictus Rennerius coramnobis in iudicio constitutus prefatis viginti et septem marcis finiti argenti ipsi Gean mercatori se teneri recognouit. Predictus autem Gean agens misericerditer cum ipso Rennerio, concessit eidem Rennerio inducias quatuor terminorum ad ipsam pecuniam persoluendam. Sed quia ipse Rennerius aduenientibus terminis ad id assignatis dictam summam pecunie soluere non curanit, nos vineam eiusdem Rennerij in territhorio monthanorum de Cholnuk, adiacentem inter vineas sororum Monasterij Beate Virginis de Insula Budensi assignauimus secundum consuetudinem et libertatem Ciuitatis nostre pro predictis viginti et septem marcis finiti argenti Gean mercatori memorato; ita quod ipse Gean dictam vineam tridendi, donandi uel uendendi, cuicunque uel quibuscunque uoluerit, habeat liberam potestatem. Postmodum autem ipse Gean eandem vineam pro eisdem viginti et septem marcis finiti argenti, pro quibus per nos sibi extiterat assignata, uendidit Conuentui sororum predicti Monasterij de Insula Budensi quite et pacifice iure perpetuo possidendam, ipsas viginti et septem marca finiti argenti recipiendo plenarie a sororibus Monasterij memorati. In cuius rei testimonium et memoriam presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo CC°LXX° secundo in octaua Beati Mathei Apostoli et Ewangeliste.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a városnak pecsétje barna selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)