Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Regie Serenitatis manum largifluam decet exhibere, et congruis etentium dedideriis donacionis antidoto occurrere cum fauore, ut per hoc fideles ad opera fidelitatis ardencius conuocentur. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Bogomerius filius Laurencij a nobis humiliter suplicando postulauit, vt quamdam terram Palugiam vocatam, quam olim Salomon filius Borz a terra magne ville Palugia distinctam tenebat, ipsi Comiti Bogomerio conferre in tanto, et ampliori prouidere deberemus. Quia tamen factum terre illius nobis adhuc in etate tenera constitutis ad plenum non constabat, Michaeli tunc Comiti de Zolom nostris dederamus litteris in mandatis, vt si ipsam sciret aut inueniret sine alicuius preiudicio ad nostram collacionem pertinere, et nullus super ea contradictor appareret, eidem Bogomerio assignaret. Et quia postmodum per litteras eiusdem Comitis Michaelis constitit, terram huiusmodi ad nostram collacionem immediate pertinere, nec aliquem super hoc contradictorem apparuisse; nos fidelitatem et grata obsequia predicti Bogomeri attendentes, iam dictam terram Salomonis Palugiam vocatam sibi, et per eum suis heredibus contulimus iure perpetuo pacifice et quiete irreuocabiliter possidendam. Mete autem eiusdem, prout in litteris Comitis Michaelis continentur, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a parte meridionali sub alpibus in fluuio Lubelle, et descendit per cursum ipsius fluuij vsque domum Andree filij Alberti; inde exit de ipso fluuio ad partem orientalem ad caput vnius fontis; exhinc ascendit super quemdam monticulum ad arborem tullfa vocatam, et continguntur terre filiorum Chaban de Minori Palugia; inde super eundem monticulum vadit ad tres arbores tullfa vocatas; et exhinc in latere montis descendit ad magnam siluam ad partem meridionalem; et inde per siluam vadit ad alpes, et sic terminatur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, sexto kalendas Junij anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tertio, Regni autem nostri anno primo. Venerabili viro Magistro Nicolao Sancte Strigoniensis Ecclesie Electo aule nostre Cancellario, perpetuo Comite loci eiusdem ac Comite de Pilis; venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine karissime matris nostre Cancellario et Comite Neogradiensi, Paulo Wesprimiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Laurencio Palatino, Comite Supruniensi et de Barana ac Judice Cumanorum; Henrico Bano tocius Sclauonie, Johanne Woyuoda Transsiluano Comite de Zounuk, Stephano Magistro Thauarnicorum nostrorum, Ladizlao Judice Curie nostre Comite de Bana, Erney Bano de Vosora et de Sou, Johanne Bano de Machou, Stephano Bano de Bozna, Gregorio Bano de Boronch et de Kuchou, Paulo Bano de Zeurino, Renoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zulgajauriensi, Vgrino Magistro Agasonum Comite Syrmiensi, Laurencio Magistro Pincernarum Comite de Keue et de Karaso, Moys Comite Symigiensi, Gregorio Comite Castri Ferrei, Dedalo Comite Zaladiensi, et Michaele Comite Nitriensi; et aliis quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.
(Zeechi Miklós országbiró 1358-ki birói átiratából, az Okolicsányi család levéltarában; közölte néhai Szontagh Dániel.)