Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus tam presentibus, quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Vt iustis peticionibus virtute prefulgencium mundi Principes assensum prebeant, benignitas suadet, racio postulat, jus requirit, presertim quum petencium vota pietas adjuuat, et veritas non relinquit. Proinde ad vniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Paris filius Bana, Jacobus et Michael filij Bolosoy, ac Laurencius filius Leuca de genere Heren ad nostram accedentes presenciam, exhibuerunt nobis priuilegium domini Stephani Inclyti Regis clare memorie - - patris nostri, super eorum translacione de jobagionatu Castri ad nobiles. Cuius tenor talis est:
Stephanus D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik V. István királynak 1271-iki okmánya, mint gyűjteményünk VIII-ik, vagyis a második folyam 3-ik kötetében 338. l.)
Nos igitur eosdem Paridem et Jacobum filios Bolosoy attendentes aptos esse ad obsequium Maiestatis Regie, in memoriamque reuocantes, qualiter ijdem sub vexillo Amadei tunc Comitis Castri Ferrei in deuastacione Morauie et Styrie gratum nobis exhibuerunt famulatum, prenotatam translacionem - - - patrem nostrum commendabiliter factam, ratam habentes pariter et acceptam, ipsum priuilegium de uerbo ad uerbum insertum presentibus confirmamus, duplicis sigilli nostri munimine roborando; ita vt presens confirmacio seu innouate libertatis concessio prioris translacionis perpetuum sit munimen. Datum per manus eiusdem Magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri; anno Dominice Incarnacionis MşCCşLXXşIIIş., V. kalendas Junii, Regni autem nostri anno primo. Venerabili viro Magistro Nicolao Sancte Strigoniensis Ecclesie Electo, perpetuoque Comite loci eiusdem, aule nostre Cancellario, Comite de Pilys; Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Philippo Vaciensi aule domine Regine Cancellario Comite Neugradiensi, Lodomerio Waradiensi, Paulo Wesprimiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Laurencio Palatino, Comite Supruniensi et de Barana ac Judice Cumanorum; Herrico Bano totius Sclauonie, Egidio Bano de Machow et de Bozna, Stephano Magistro Tauarnicorum nostrorum, Ladizlao Judice Curie nostre Gomite de Bana, Renoldo Magistro Dapiferorum Comite Zulgageuriensi, Laurencio Magistro Pincernarum Comite de Kewe et de Karasgow; Vgrino Magistro Agasonum Comite Syrmiensi, Paulo Bano de Zewrino, Emerico Comite Simigiensi, Gregorio Comite Castri Ferrei, Dedalo Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(XVIII. századi másolatból, közli Nagy Iván.)