Donatio Reginae Elisabethae Regis Stephani V. viduae, qua mediante possessio Ariaicha in Comitatu Posegensi habita Magistro Aladario filio Chety, iuxta quod eidem antehac Regina condam Maria socrus sua per defectum Petri filii Chelleus contulerat; postea tamen Stephanus Rex, maritus suus, ipsi offensus ademerat, et cuidam Nicolao filio Laurentii, ac alis nonnullis donaverat, cum consensu filii sui Ladislai IV., et de consilio Praelatorum et Baronum, sub iis libertatibus, quibus videlicet terrae aliorum nobilium de Posaga, generacionis condam Borych Bani possidentur, ad haeredes ipsius haeredumque successores jure perpetuo ita est restituta, ut pro casu defectus sui liberam superinde disponendi facultatem habeat; donatione etiam praenotati Nicolai, et nefors aliorum, superinde obtenta simpliciter cassata existente. 1273. sub authentico.
(A budai kir. kamarai levéltár lajstromkönyveiből; az eredeti Zágrábba vittetett.)