Nos Dionisius Palatinus, Comes de Oklich et Judex Cumanorum tenore presencium significamus quibus expedit vmiuersis, quod cum ex precepto domini nostri Ladizlai Serenissimi Regis Vugarie ex consilio Baronum tocius Regni ad condempnandos malefactores fuissemus ingressi; tandem in Comitatu Zaladiensi in congregacionis collegio, ubi vniuerai nobiles, jobagiones Castri et Ecclesiarum, ac alij conuenerant, per eosdem vniuersos nobiles et alios quamplurimos qui aderant, filij Jurk, Kondakur videlicet (et) Tomas, esse fures, latrones et per omnia malefactores extiterunt accusati publice proclamando. Qui iuxta Regni consuetudinem legitime presentibus omnibus ad iustificandum se semel, secundo et tercio euocati, nec ad primam, secundam, terciam; ymo ad nullam congregacionem nostram uenire procurarunt. Vnde cum huiusmodi scrupulose diffamaciones excitate tumultu cum eximio per proclamaciones omnium in singulis congregacionibus existencium institerunt contra ipsos; mediantibus et consencientibus omnibus, dictos filios Jurk in rebus et persona, ubicumque inuenti fuerant, duximus esse condempnandos. Et quia talium condempnandorum; ymo condempnatorum res et possessiones iuxta Regni cosuetudinem ad manus Palatinatus debeant deuolui; terra eorum filiorum Jurk, que nobis cessit legitime, non redimentibus cognatis eorum, nec eciam contradicentibus, sed pacifice permittentibus, terram eorum predictam cum omnibus vtilitatibus suis Magistro Hoholto filio Comitis Hoholti bone memorie precio pro condigno usque in filios filiorum uendidimus in perpetuum et inreuocabiliter possidendam. Praeterea ijdem filij Jurk in factis eorum rebelles in cuiusdam noctis silencio ausu temerario in venerabilem uirum Dominicum Abbatem Zaladiensem sine causa irruissent, eundem spoliatis omnibus rebus suis penes se habitis, uerberibus acerbissimis afflixissent, tercia pars terre predictorum eidem Magistro Hoholdo precio pro condigno vendidisse usque in filios filiorum, et inreuocabiliter coram nobis viua uoce sunt professi. Addita etiam tamen ista preeminenti racione, eo quod uendicio iam dicte terre Magistro Hoholdo magis attineat, quia pater ipsius Comes Hoholdus, vurr adhuc prospera frueretur sospitate, predictam terram filiorum Jurk conperimus sibi precio comparasse sub titulo empcionis approbato. Cuius terre mete hoc ordine distinguntur: Videlicet prima meta incipit iuxta fluaium Isobor a parto orientis, ubi sunt due mete, una terrea; alia in pruneo ligno; inde ascendit ad montem declinando parum ad aquilonem ad edificia Bench filij Pauli et cognatorum suorum, ubi retro curiam Blacen iuxta uiam sunt due mete terree; abhinc flectitur ad aquilonem per uiam, qua uadit ad terram Cazmerij, iuxta quam uiam sunt tres mete, que separant a terra Cazmerij; deinde flectitur, vadit ad orientem per unam uiam herbosam in virgulto, que uadit ad uillam Apati, vbi sunt tres mete, due ueteres in arboribus silicum, vna terrea; exinde prosilit terram arabilem, et in uirgulto in arbore silicis est meta antiqua, alia terrea; inde vadit ad vallem et puteum Mathur per continuas metas ad huc orientem, que vallis separat a terris Ecclesie Beati Adriani; et inde ascendens ad partem meridionalem per capita vinearum et in silua iuxta unam viam in arbore silicis cruce signata est meta antiqua, alia terrea, que separant a terris Ecclesie Vzturgar vocata (így), et a terris Bodulay Huruat nominata (így); et inde per uiam in eadem silua ueniens, in exitu silue est meta antiqua in arbore silicis, alia terrea; abinde per eandem viam ueniet in planicie ad occidentem, et in loco campestri sunt due mete terree, et inde reflectitur ad meridiem per uiam herbosam, in uirgulto sunt due mete terree; inde descendens, et in fine parui uirgulti sunt due mete terree; inde venit ad caput unius vinee, ubi sunt due mete; et inde descendens iterum ad occidentem ad predictum fluvium Isobor, iuxta quem sunt due mete, et ibi terminatur. Vt igitur huius rei series robur obtineat perpetue firmitatis, nec per quempiam lapsu temporum possit sev valeat in irritum retractari, praesentem concessimus paginolam sigilli nostri munimine roborari. Datum anno gracie Mş ducentesimo septuagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hártyazsinegen függött pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. Töredékét közli Fejér Cod. Dipl. V. köt. 2. r. 136. l.)