Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruseire, quod fidelis noster Comes Perchinus in nostri comparens presencia exhibuit et hostendit nobis priuilegium karissimi patris nostri domini Stephani Regis inclite recordacionis, in quo uidimus contineri; quod Serenissimus Bela Rex auus noster contulerat et donauerat eidem Comiti Perchino quandam terram Castri de Ryuche, que uillicatus Machyk nuncupatur, iuxta aquam Velyka existentem cum suo priuilegio perpetuo possidendam; quod quidem priuilegium aui nostri insertum erat de uerbo ad uerbum ipsi priuilegio domini patris nostri, et per idem confirmatum; que eciam priuilegia demum et nos super huiusmodi collacione prefato Comiti Percino facta approbantes, cum nostro feceramus priuilegio confirmari. Sed quia placuit eidem Comiti Perchino dictam terram exponere uendicioni, pecijt a nobis placide et instanter, ut sibi de Regali magnificencia concederemus, quod dictam terram suam donaticiam possit et valeat libere exponere uendicioni. Nos igitur iustis eiusdem Comitis Perchini precibus fauorabiliter annuentes, concessimus et permisimus sibi uendere cuicumque uellet terram supradictam. Idem itaque Comes Perchinus in eodem instanti dedit, tradidit et uendidit coram nobis ipsam terram de Ryuche, que uillicatus Machyk dicitur, Alexandro de Mehus personaliter in nostri presencia constituto, pro ducentis et sexaginta marcis communis argenti sibi plenarie, sicut dixit, persolutis, sub eisdem metis et terminis in dictis priuilegijs comprehensis, perpetuo et inreuocabiliter possidendam. Vt igitur huius uendicionis series ex nostra permissione facte perpetuo perseueret, nec per quempiam possit in irritum retractari; presentes eidem Alexandro Comiti dedimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Budensis aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo CCş septuagesimo quarto, pridie idus Januarij, Regni autem nostri anno secundo. Metropolica Sede Strigoniensis Ecclesie vacante; Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario; Phylyppo Waciensi aule domine Regine karissime consortis nostre Cancellario; Lodomerio Waradiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dyonisio Palatino, Comite de Oclyeh, Judice Cumanorum; Herrico Bano tocius Sclauonie; Nycolao Woyuoda Transilvano Comite de Zonuk; Joachino Magistro Tauarnicorum nostorum Comite de Plys; Paulo Bano de Zeurino, Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zulgageuriensi; Herbordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barana; Laurencio Magistro Pincernarum nostrorum Comite de Keue et de Crasu; Johanne Comite Supruniensi, Gregorio Comite Castri Ferrei; Moys Magistro Tauarnicorum domine Regine karissime consortis nostre, Comite Symigiensi, Dedalo Comite Zaladiensi, Jacobo Comite Nytriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, melynek világos sárga szinű selyemzsinóron függött pecsétje elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)