Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie; Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum intuentibus salutem in vero salutari. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: quod vir nobilis Apa filius Benedicti de Zyguy fidelis noster juuenis seu familiaris, qui tam nostriis, quam domini Stephani victoriosi Regis Hungarie clare recordacionis patris nostri temporibus propter probitatis sue grata obsequia commendabilis fuerat et acceptus, ad nostram accedens presenciam nobis significare curauit, quod quidam cognatus suus Comes Stephanus filius Guth de genere Guthkeled decessisset herede aliquo non relicto; cuius terram Kezw vocatam in Comitatu Nitriensi existentem, quam qoidem terrant Bela pie memorie auus noster ipsi Comiti Stephano propter multos fidelitatis eius actus strenuos de eodem Comitatu Nitriensi eximendo contulerat sibi de benignitate Regia tanquam terram ad manus nostras deuolutam de Regni consuetudine ap probata conferre dignaremur. Nos itaque, qui ex officio suscepti regiminis nostri metiri debemus merita singulorum, et vnicuique iuxta suorum exigenciam meritorum manus Regalis munificencie aperire, gestantes pre ocnlis et in corde, qualiter idem Apa prius ante castrum Jauriense, cum ipsum castrum fuit per Teotonicos occupatum, secundo autem castrum Lewa, in quo Othocarus Boemorum Rex; prius patris nostri, nunc noster capitalis inimicus, contra potenciam hominum nostrorum se receperat, uix fuge remedio liberatus, vbi eciam Durnuhouth gener ipsius Regis occubuit nostrorum per virtutem; ac tercio et vltimo sub castro Detreh, vbi exercitus predicti Regis Bohemie ad expugnandum ipsum castrum transmissus, deuictus fuit clemenciam per Diuinam, et plures de eius Baronibus et militibus interhempti, et nonnulli fuerunt captiuati, laudabiliter semper inpendit famulatum, sudores bellicos et letalia wlnera sustinendo, memoratam terram Kezw eiusdem Stephani acquisitam videlicet, et demum eodem decedente ad manus nostras, sicut premisimus, deuolutam iam dicto Apa in recompensacionem seruiciorum suorum et effusionem sanguinis sui contulimus ex certa sciencia et mera liberalitate perpetuo pacifice possidendam, et eam per Comitem Paznanum de Zyguy hominem nostrum sub testimonio Strigoniensis Capituli, presentibus commetaneis omnibus et vicinis, et nullo contradictore penitus apparente, prout hoc in ipsius Capituli litteris vidimus contineri, legitime fecimus assignari, volentes, ut tam ipse Apa, quam eius in posterum successores memoratam terram Kezw, cum suis vtilitatibus omnibus et pertinencijs vniuersis, eo iure et eadem plenitudine, ac in illis metis et eisdem distinccionibus terminorum, in quibus eam dictus Comes Stephanus tenuit pariter et possedit, inreuocabiliter possidere valeant et habere. Cuius quidem terre mete, prout in priuilegio dicti Regis Bele, quod quidem priuilegium ad maiorem predicte collaciois firmitatem ipsi Apa tradidimus, continetur, hoc ordine distinguntur: Prima meta capitalis incipit iuxta fluuium Nittra non inmediate versus orientem apud quandam insulam circa quandam terram domine Regine Megered nomine, et transeundo iuxta eandem ad partes orientales peruenit ad fluuium Berukwelg vocatum, et ibi est secunda meta principalis, inter quas sunt octo mete intermedie antique et de nouo erecte; et ibi relinquens terram Megered transit ipsum fluuium Berukwelg, et eundo in eadem parte orientali conterminatur terre Luazfewld vocate, et in ipso transitu dictum flumen stat pro terminis siue metis, iuxta quod tendens in quantitate competenti descendit in aquam Hudosd vocatam, quam pertransiens conterminatur terre Abbatis de Zwbur Hodosd vocate, et tenet metas cum eadem terra Abbatis usque reflexionem fluuij Berukwelg ad fluuium Nittra; et in ipso fluuio Nitra descendens, in cuius medio tenet metam cum terra Thome Tarnuk vocata, et ibi transit ipsum fluuium Nittra versus meridiem, et conterminatur terre Chak filij Baas Kezw vocate; et ibi iuxta quandam aquam Morothwa nomine est vna meta capitalis; et inde reflexa iuxta eandem terram vergit ad partes occidentales, et contiguatur terre Bosman vocate, et ibi est vna meta capitalis antiqua, et transit a terra Chak vsque terram Bosma cum quindecim metis antiquis de nouo erectis; deinde extenditur versus aquilonem, et contiguatur terre Apa filij Benedicti Kezew vocate; iuxta quam transiens cum nouem metis antiquis et nouem nouiter erectis tendit ad fluuium Nittra ante ecclesiam Sancti Mychaelis distantem ad dictum fluuium in iactu vnius sagitte; et ibi terminatur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Budensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millesimo ducentesimo LXXş quarto, quartodecimo kalendas Marcij Indiccione secunda, Regni autem nostri anno secundo. Vacante Ecclesia Strigoniensi, venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Philippo Wachyensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Thymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Waradyensi, Dyonisio Jauryensis et Petro Transsiluano, Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Dionisio Palatino, Judice Cumanorum et Comite de Oklych, Nicolao Judice Curie Comite de Guechke, Herrico Bano tocius Sclauonie; Nicolao Woyuoda Transsiluano et Comite de Zonuk; Paulo Bano de Sceurino, Joachymo Magistro Tauarnicorum Comite de Plys, Reynoldo Magistro Dapiferorum Comite Zulgageuryensi, Herbordo Magistro Agasonum Comite de Baranya, Nicolao Magistro Pincernarum nostrorum Comite de Bereg, Moys Magistro Thauarnicorum domine Regine Comite Syrimyensi, Johanne Comite Supruniensi, Gregorio Comite Castri Ferrey, Dedalo Comite Zaladiensi, Jacobo Comite Nittriensi, Thyba Comite Tolnensi, et alijs quampluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(I. Lajos király 1356-ki megerősítő okmányából a gr. Forgách család ghimesi levéltárában.)