Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regalis pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis: illos tamen principaliori debet prosequi munere et fauore, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, ut alij eorum exemplis inuitati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum uoticiam harum serie volumus peruenire: quod attendentes fidelitates et meritoria obsequia seu multiplices (famulatus) Ladizlai et Nycolai Magistrorum, filiorum Comitis Nycolai, fidelium nostrorum, que ijdem domino Stephano Illustri Regi Hungarie, patri nostro karissimo clare recordacionis exhibuerunt et inpenderunt; quia cum Boemorum Rex, prius patris nostri, et postmodum inimicus noster capitalis, confinia Regni nostri de parte Posoniensi introire velle diceretur, et ad id sciendum et uidendum ipsos Ladizlaum et Nycolaum ipse pater noster cum quibusdam fidelibus iuuenibus Domus sue transmisisset, idem Magister Nycolaus, vnacum dicto Ladizlao fratre suo, ut solita fidelitatis sue opera laudabilius exerceret, casum mortis non formidans, velat leo intrepidus in medium astantis aciei irruens, quemdam militem ipsius Regis Boemorum captiuauit. Insuper cum quidam Teotonici nauigio transirent ad inferendum hominibus ipsius patris nostri nocumentum, ipse Ladizlaus et Nycolaus eosdem nauigantes telorum velocitatibus impediendo, quamplures interfecerunt ex eisdem. Item quendam Teotonicum ex acie ad certamen contra ipsos procedentem captiuarunt, vitam eiusdem capitali sentencia finiendo. Item cum idem Boemorum Rex in portu Saar supra Mosonium contra eundem patrem nostrum transitum facere uoluisset, predicti Ladizlaus et Nycolaus, et alij fideles iuuenes eiusdem patris nostri contra molem exercitus dicti Regis Boemorum transmissi, cum militibus ipsius Regis Boemorum dimicando laudabiliter, quamplures ex eisdem interemerunt. Item cum castrum nostrum Jauriense per homines dicti Regis Boemorum captum fraudulenter extitisset, et ad obsidendum ipsum castrum Joachinum Magistrum Tauarnicorum nostrorum, dilectum et fidelem nostrum transmisissemus, prefati Ladizlaus et Nycolaus de Teotonicis, qui de ipso castro exiuerant, plurimos sagittis et lanceis occiderunt. Post hec cum nos exercitu nostro aliquali congregato, ad expugnandum ipsum castrum accessissemus, prenotati Ladizlaus et Nycolaus, ut feruencius more solito eorum fidelitates exercerent coram nostre Maiestatis oculis laudabiliter dimicarunt, multos ex detentoribus ipsius castri occidendo. Item cum predictum Magistrum Joachinum ad obsidendum castrum Zombothel uocatum, quod similiter per homines ipsos Regis Boemie fraudulenter occupatum fuerat, misissemus, prenominatus Magister Nycolaus vna cum predicto fratre suo in medium acierum de ipso castro exeuncium irruens, tres Teotonicos cum lancea miserabiliter interemit, et quendam Hungarum de nostris hominibus captum liberauit, ubi summa fidelitatis sue opera probabiliter exercuit et impendit. Item cum predictus Boemorum Rex ualidum exercitum suum ad expugnandum et occupandum castrum nostrum Detreh uocatum destinasset, et nos ad defensionem ipsius castri nostri prefatum Magistrum Joachinum et alios fideles Barones nostros misissemus, dicti Ladizlaus et Nycolaus ad inchoandum bellum cum exercitu ipsius Regis Boemorum, qui ipsum castrum obsidebat et expugnabat, transmissi contra eosdem Teotonicos laudabiliter dimicarunt. Et idem Ladizlaus quendam militem Teotonium, consanguineum videlicet Comitis Kyrunguert captiuauit, multos alios vulnerando. In quo eciam bello ijdem Barones nostri octo Barones ipsius Regis Boemorum captiuarunt, et nobis adduxerunt captiuatos. In quibus quidem bellis et processibus multa uulnera, et specialiter sub dicto castro Zombothel letale uulnus in manu dextra ipse Magister Nicolaus per lanceam pertulit et excepit; prout premissas fidelitates et seruiciorum eorundem merita antedictus Magister Joachinus et alij fideles Barones nostri nobis recitarunt oraculo viue vocis. Cumque ipsi Ladizlaus et Nycolaus propter huiusmodi fidelia et meritoria seruicia sua quandam terram castri Zulgageuriensis Chuefeldy vocatam vacuam et habitatoribus destitutam a nobis sibi dari petiuissent, et nos factum eiusdem terre inquisicioni Petri filij Merse hominis nostri sub testimonio Capituli Albensis commisissemus; idem Capitulum postmodum nobis rescripserunt in hunc modum: quod idem Petrus homo noster in presencia hominis ipsorum, vicinis et commetaneis conuocatis ipsam terram iuxta veteres metas cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis reambulando statuisset et assignasset eisdem Ladizlao et Nycolao nullo contradictore existente; preterea terram vnius aratri vel paulopluris, super qua per Lukach filium Thepe de Chut extitit contradictum; prout in litteris eiusdem Capituli vidimus contineri. Nos igitur consideratis fidelitatibus et meritorijs seruicijs eorundem, et litteras dicti Capituli approbantes, ipsam terram cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis eisdem Ladizlao et Nycolao, ac per eos Magistro Theodoro fratri ipsorum, et eorundem heredibus, dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et pacifice possidendam. Vt igitur huius rei series robur optineat perpetue firmitatis, et ne processu temporum per quempiam possit vel debeat in irritum retractari, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, eiusdem loci Comitis perpetuui, aule nostre Vice-Cancellarij, Prepositi Budensis, dilecti et fidelis nostri anno Domini Mş CCş LXXş quarto, Regni autem nostri anno secundo II-o Nonas Augusti, Indiccione secunda. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Paulo Wesprimiensi aule nostre Cancellario, Briccio Chanadiensi, Philippo Waciensi aule domine Regine consortis nostre karissime Cancellario, Lodomerio Waradiensi, Job Quinque-Ecclesiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Dyonisio Jauriensi, et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Dyonisio Palatino Comite de Okluch et Judice Cumanorum, Herrico Bano tocius Sclauonie, Nycolao Woyauoda Transsiluano Comite de Zounuk, Joachino Magistro Tauarnicorum nostrorum, Reynoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite Zulgageuriensi, Herbordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barana, Nycolao Magistro Pincernarum nostrorum, Paulo Bano de Zeurino, Nycolao Judice Curie nostre Comite de Guechke, Moys Magistro Tauarnicorum eiusdem domine Regine Comite Symigiensi, Johanne Comite Supruniensi et alijs quam pluribus Comitatus Regni nostri tenentibus et honores.
(III. Endre király 1291-ki megerősítéséből a Rumy család levéltárában; másolata a magyar akademia kézirattárában.)