Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium vniuersis, quod discreto viro Magistro Ladizlao Archidiacono Huntensi, dilecto et fideli clerico nostro, propter commendabilem fidelitatem suam et meritoria obsequia, quibus coram nostris et predecessorum nostrorum, illustrium Regum Hungarie oculis meruit multipliciter complacere, nostra, eorumque negocia, inconcusse fidelitati sue commissa, tam in Hungaria, quam in Romana et multorum Regum curia laudabiliter promouendo; contulimus terram duorum vdwornicorum, Zolath videlicet, herede carentis, et Koyon, Dupuputh uocatam, existentem iuxta terram eiusdem Magistri Gyriky uocatam, in Huntensi Comitatu, perpetue pacifice possidendam. Presertim cum idem Zolath et filij Koyon, vdwornici nostri, olim eiusdem terre inhabitatores, coram Preposito et Conuentu Ordinis Premonstratensis de Saag, sub quorum testimonio per Comitem Ders filium Hunth, hominem nostrum, terram huiusmodi ipsi Magistro preceperamus assignari, constituti; renunciantes iuri suo, si quid eis in terra predicta competebat, sepedicto Magistro Ladizlao eam cum utilitatibus omnibus et pertinencijs vniuersis perpetuo pacifice reliqnerunt possidendam; sicut hoc in eiusdem Prepositi et Conuentus litteris, super hoc, nobis specialiter directis, plene uidimus contineri. Vnde tam Comiti de Zolum et Comiti vdwornicorum, tam quibuslibet alijs terrarum iudicibus, auctoritate presencium inhibemus, ne ipsum Magistrum, aut eius officiales occasione dicte terre presumant quomodolibet molestatre Datum in Zolum in crastino Beati Laurencij anno Domini MşCCşLXXş quarto.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. 225. l.)