Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum intuentibus salutem in omnium saluatore. Juri conforme, et est consentaneum racioni, ut Reges suorum ponderent merita subditorum; et licet generalibus generales existant in fauore, illorum tamen meritis, quorum virtutes in prosperis et aduersis radiarunt, debent respondere multiplicibus donatiuis. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire,quod quia Toboy et Endre filij Farkasij, Benedictus et Seraphin filij Jacobi, Herbordus filius Sebastiani, Guebart filius Guebse, Nicolaus filius Nicolai, et Papa filius Georgij, iobagiones Castri Supruniensis fideles nostri in diuersis articulis, negocijs et expedicionibus nostris et tuicione confinij nostri Supruniensis fidelitatis ingenti ardore nobis, Regno et Corone nostre debito viriliter et laudabiliter dimicando, suo sanguine frequenter, ymo inmediate plurimum insudarunt; et maxime cum de machinacione inimici nostri capitalis Regis Boemorum castrum nostrum Jauriense fuisset occupatum, non minus feruidi inuenti sunt in expugnacione dicti castri - - quod non solum lapidibus obruti, verum eciam - - ijs et lanceis (crude)liter perforati, vbi non sine morte cuiusdam fratris eorum Nicolaus nuncupati mortis periculum aliqualiter cuaserunt. Quorum sudores tergere, wlnera sanare et labor - - - de Regali munificencia cupientes, ipsos et suorum (igy) successores pro huiusmodi expertis et claris uirtutibus clarioribus luce clara - - - - luimus aliquali insignire, absoluentes eos et suos heredes heredumque suorum successores cum terre eorum Forkosd uocata (a iobagio) natu dicti castri, et conferentes eis donum tam solempnis libertatis, ut ab ipsius castri exuti et absoluti iobagionatu, et in cetum, numerum et collegium seruiencium nostrorum Regalium per nos translati eoram nostre Maiestatis presencia cum alijs seruientibus nostris Regalibus graciam habeant famulandi. In cuius (cer)titudinem presentes nostras concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie (Electi), Prepositi Budensis et aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşLXYş quarto, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et (Johanne) Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, (Benedicto) Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancellario, Philippo Varadiensi aule domine Regine consortis nostre karissime Cancellario, Lodomerio Varadiensi, Thimotheo Zagrabiensi, (Dionisio) Jauriensi et Petro Transsiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Dionisio Palatino Comite de Okylich et Judice Cumanorum, (Herrico Bano tocius) Sclauonie, Nicolao Voyuoda Transsiluano Comite de Zonuk, Jwachino Magistro Tauarnicorum nostrorum Comite de Plys, Nicolao Judice Curie nostre Comite de Guechke, Paulo Bano de Zeurinio, Renoldo Magistro Dapiferorum nostrorum Comite de Zulgageur, (Her)bordo Magistro Agasonum nostrorum Comite de Barana, (Nicolao Magistro) Pincernarum nostrorum, Johanne Comite Supruniensi, Gregorio Comite Castri Ferrei, Moys Comite Symigiensi, Dedalo Comite Zaladiensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(Eredetie bőrhártyán, megrongált állapotban, melynek pecséte hiányzik; a nemz. muzeum kézirattárban.)