Nos Sigismundus stb. quod cum ob contradictoriam inhibicionem statucionis possessionum Wyzkeleth, Taxond et Porloch vocatarum in Comitatu Posoniensi existencium Magister Stephanus filius Gregorij de Berench Johannem filium Beke da Kwrth, et Jacobum filium Michaelis de Kys-Kwrth modum et formam legitime euocacionis obseruando per nostrum et Capituli Posoniensis homines contra se ad certum terminum nostram specialem in presenciam in causam attraxisset stb. (a határnap előbb „ad octauas festi B. Michaelis Archangeli” 1408.; s később ismételve és ismételve kiterjesztetett; végre pedig „ad presentes octauas festi Beati Georgij martiris” kihúzatván) stb. Johannes et Jacobus personaliter in nostram exurgendo presenciam quasdam nouem litteras, unam domini Ladizlai Regis stb. nobis curarunt demonstrari. stb. Continencia vero litterarum annotati domini Ladizlai Regis priuilegialium anno Christi Mş CCş septuagesimo quarto, Regni autem sui anno tercio emanatarum explanabat, quod Nicolaus filius Iwanka ad ipsius domini Ladizlai Regis accedens presenciam propositis suis fidelitatibus et seruiciis in eisdem expressis quandam possessionem Taxond vocatam, in Comitatu Posoniensi existentem, jobagionum Castri Posoniensis sine herede decedencium, quam a Chythar jobagione eiusdem Castri pro suis excessibus prefatus Rex Bela abstulisset, in qua eciam predicto Iwanka terram ad quinque aratra sufficientem idem Bela Rex contulisset, cum quadam terre similiter predicti Castri Posoniensis, iuxta Kwrth existenti, sibi dari et donari postulasset. Ipse igitur dominus Ladizlaus Rex peticionibus ipsius Nicolai annuens, predictam possessionem Taxon, et aliam Toman vocatas sub metis et terminis antiquis eidem Nicolao dedisset, et per Comitem Abraham de Byzinio statui fecisset in filios filiorum perpetuo possidendam stb. Datum Bude quadragesimo die octauarum festi Beati Georgij martiris anno Domini millesimo quadringentesimo vndecimo.
(Eredetie bőrhártyán, a királynak hátul oda nyomott pecsétje alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)