Nos Dionisius Palatinus, Judex Cumanorum et Comes de Okluch, significamus uniuersis presencium per tenorem, quod cum dominus noster Rex ad instanciam precum venerabilium et religiosorum virorum Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, Pechuaradiensis, Saxardiensis, Tykoniensis, ceterorumque plurimorum Monasteriorum Abbatum in Regno suo existencium, vniuersas possessiones eorundem post insultus Tartarorum quouis modo alienatas ab eisdem, apud manus suas et aliorum quorumlibet habitas ob remedium anime sue et parentum suorum restituere decreuerit, et ecce nos de speciali mandato ipsius domini nostri Regis ad reuidendas et restituendas vniuersas possessiones et iura dicti Monasterij Tykoniensis, domino Andrea Abbate eiusdem Ecclesie nobiscum personaliter existente, iuxta series priuilegiorum ipsius Monasterii ad diuersos Comitatus, in quibus dicta priuilegia possessiones et iura eiusdem nominatim adnotabant, accedendo; primo ab omnibus vicinis et commetaneis possessionum earundem veritatem inquirentes demum eciam huius noticia dictorum priuilegiorum Monasterij antedicti seriatim inspectorum plenius informati de eisdem, vniuersas possessiones et quelibet iura eiusdem Monasterij apud manus prelibati domini Regis et aliorum quorumlibet habitas et existencia reperta et inuenta iuxta series priuilegiorum Sancti Stephani, Andree et Bele olym Regum Hungarie, venerabilis Dauid Ducis, et specialiter iuxta continenciam priuilegij Beatissimi Ladislai Regis super confirmacione dictorum priuilegiorum nec non fere vniuersorum jurium Monasterij antedicti anno sexto decimo Regni sui emanati tenoris infrascipti, premissa authoritate Regia et nostra iudiciaria eidem Monasterio pleno iure restituimus et statuimus. Cuius quidem priuilegij tenor per omnia talis est:
In nomine Sancte Trinitatis s b. Ego Ladislaus Dei annuente clementia Hungarorum Rex stb. (következik szent László királynak 1093-ki priuilegiuma, mint gyűjteményünk VI. vagyis a második folyam I. kötetében 66. sk. ll.)
Vt igitur huius restitucionis series robur obtineat perpetue firmitatis presentes nostras litteras priuilegiales eidem Monasterio concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum Albe in vigilia festi Beati Stephani Regis anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto.
(Széchenyi Frank országbirónak 1399-ki átiratából, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)