Nos Herricus Banus tocius Sclauonie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod constitutis in nostra presencia Petro filio Rodolphy ab una parte, et Perchyno Comite ab altera; idem Petrus confessus est uiua uoce, uendidisse quandam terram suam Petyn uocatam in terra Brochyna cum pisscina et omnibus utilitatibus suis pro viginti marcis et una eidem Comiti Perchyno, et per eum suis heredibus heredumque successoribus iure perpetuo et inreuocabiliter possidendam, sub eisdem metis et terminis, sicut in litteris Capituli Zagrabiensis continentur, Quas quidem viginti marcas et unam prefatus Petrus dixit se ab eodem Perchyno Comite plenarie recepisse. In cuius rey memoriam et perpetuam firmitatem presentes ad peticionem parcium concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum MşCCşLXXşIIIIş.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös-zöld selyemzsinóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)