A B C D
Gregorius Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod priuilegium nobilis viri Comitis Desiderij filij quondam Hunt Comitis, cuius aliud par, quod penes se habuerat, amissum esse dixit, inuenimus in nostra camera sub authentico et uero sigillo nostro, non rasum, non cancellatum, nec in aliqua sui parte uiciatum, continens hunc tenorem:
Gregorius Prepsitus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis stb. (következik az esztergami káptalannak 1266-ki okmánya, mint gyűjteményünk VIII. vagyis a második folyam III. kötetében 151. l.).
Quia uero Comes Desiderius aliud par huiusmodi priuilegij sui, quod penes se habuerat, amissum esse dixit, ut premisimus; nos ad peticionem eius, cum eadem iusta sit, hoc priuilegium secundum sui originalis tenorem prenotatum duximus innouandum, faciendo ipsum sigilli nostri munimine roborari. Datum anno Domini millesimo CCşLXXş quarto, tercio kalendas Septembris.
(Eredetie bőrhártyán, a m. b. Nyáry család bagonyai levéltárában, közölte velem m. b. Nyáry Albert.)