Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis domus pro memoria; quod domina relicta Comitis Cosme de Bana filia Comitis Samud de genere Tomoy nomine Stephania pro se et pro Petronulla sorore sua filia eiusdem Samud Comitis, ut dicebat, coram nobis constituta confessa est, quod tam ipsa, quam predicta domina Petronulla terram suam Oucha uocatam, quam ipsa domina Stephanya dixit esse in Wagkuz, quam eciam ad ipsam, et per dictam dominam Petronullam a Pete et Leustachio fratribus eorum in quartam ipsarum deuolutam et assignatam fuisse asseruit, obligauerint pignori Comiti Cene cognato earum usque festum Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste proxime uenturum pro uiginti marcis finiti argenti, quas ab eodem Comite Cene, qui ex (parte) altera coram nobis comparuit, ipsa domina Stephania se et Petronullam sororem suam dixit plenarie recepisse: ita quod si ipse domine, uel Pete et Leustachius fratres earum supradicti, ipsam terram in predicto festo (Natiuitatis) Sancti Johannis Baptiste non redimerent coram nobis, extunc eadem terra cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis remaneret Comiti Cene pro eadem pecunia perpetuo possidenda. Et quia nos de noticia persone ipsius domine Stephanie hesitabamus, quemadmodum eciam premissum, domina Katherina filia Boya de Mok sanctimonialis Ecclesie Sancte Marie de Insula Strigoniensi cum ipsa domina Stephania coram nobis comparens certificauit nos de eadem. Datum feria quarta proxima post festum Sancti Georgij in anno Domin MşCCşLXXş quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett, a m. b. Perényi család levéltárában.)