Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis domus pro memoria, quod litteras domine I. illustris Regine Hungarie recepimus continentes, quod ipsa domina Regina quandam terram suam Chu uocatam in Comitatu Strigoniensi existentem sororibus de Insula Beate Virginis contulisset. Et cum nos recepto mandato eiusdem domine Regine, iuxta continenciam litterarum suarum hominem nostrum misissemus, cuius testimonio Comes Haragus homo domine Regine reambulando ipsam terram cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, presentibus commetaneis et vicinis statueret predictis sororibus sine preiudicio iuris alieni possidendam; postmodum ijdem Comes Haragus homo domine Regine, et homo noster ad nos reuersi nobis retulerunt, quod in predicta terra Chu inuenerunt terram Reginalem centum et septuaginta tria iugera, cum terra nobilium et aliorum de Chu mixtim adiacencia, et diuisam cum herbis; de quibus centum et septuaginta tribus iugeribus septuaginta tria iugera sunt in terra fimata, que uulgariter teluk uocatur, terra uero centum iugerum est arabilis et campestris, et diuiditur cum herbis. Item loca vinearum, que sunt ultra quoddam fossatum antiqum (így), a parte ville Chulnuk pertinent ad terram Reginalem; loca uero vinearum, que sunt ab alia parte eiusdem fossati, videlicet a parte ville Chu, sunt nobilium de Chu. Et in predicta villa Chu sunt in terra Reginali loca quatuor curiarum, in quorum duobus due resident mansiones, duo uero loca sunt vacua; sicut hec omnia Comes Haragus homo domine Regine, et homo noster nobis retulerunt. Et idem Comes Haragus predicta centum et septuaginta iugera terre cum prefatis locis vinearum ultra fossatum a parte ville Cholnuk existentibus, et cum locis quatuor curiarum presentibus commetaneis et vicinis, et nullo contradictore apparente statuit et assignauit sororibus de Insula Beate Virginis antedictis, saluis tamen iuribus nostris, videlicet terra, feneto, locis vinearum et curiarum, que ibidem babemus. Datum in festo Sancti Jacobi Apostoli anno Domini MşCCşLXXş quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a kivűlről oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. Sok hibával kiadva Knauz által Magyar Sion III. köt. 224. 1. A királyné adománylevelét lásd Fejérnél Cod. Dipl. V. k. 2. r. 221. l.)