(C)apitulum Albensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Ladizlaus filius Ponich Bani ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis litteras domini Regis in hec uerba:
Ladizlaus D. gr. Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Albensi stb. (következik IV. László király 1273-ki parancsa, mint fentebb 27. sz. a.)
Verum quia series ipsius negocij in litteris nostris composicionalibus uiuente ipso Ponich Bano exinde antea confectis plenius continebatur, easdem eciam exhibuit nobis hanc formam continentes.
Nos Capitulum Albensis Ecclesie stb. (következik a székesfehérvári káptalannak 1272-ki bizonyságlevele, mint fentebb 6. sz. a.)
Super predictis itaque nouem capitibus seruorum, que ipsi Ponic Bano restitui debuerunt, uidimus in litteris Capituli Wesprimiensis per eundem Ladizlaum exhibitis, extitisse ordinatum eo modo, quod sex capita seruorum per eundem Nycolaum ipsi Ponic Bano fuissent restituta, pro tribus autem capitibus seruorum nouem marcas idem Nycolaus eidem persoluisset; et ipsas decem tunellas vini cum curribus et quadraginta bobus eidem dedisset, prout fuerat inter eos ordinatum; quod eciam idem Ladizlaus uiua uoce affirmauit. Eciam in eisdem litteris Capituli comperimus, sub testimonio eiusdem ipsa duo castra ipsi Nycolao fuisse restituta in die prenotato. Et quia premissa et singula premissorum secundum sui expedicionem et consumpmacionem, ut superius est expressum, patrocinio nostri priuilegij debebant confirmari, cum et nomina seruorum predictorum in litteris Agriensis Capituli exhiberentur nostro priuilegio inserenda; ecce idem Ladizlaus litteras dicti Capituli Agriensis, nomina dictorum seruorum tam nominatim superius expressorum, quam aliorum ad ipsum Ponich Banum deuolutorum continentes, Regie Maiestati destinatatas, sub capite sigilli domini Regis nobis exhibuit in hec uerba:
Excellentissimo domino suo Ladizlao stb. Capitulum Ecclesie Agriensis stb. (következik az egri káptalannak jelentése, mint fentebb 28. sz. a.)
Nos igitur litteris Regie Celsitudinis honore debito receptis, mediante iusticia, prout singula premissorum coram nobis per partes primitus fuerant recitata et ordinata, et litteris nostris composicionalibus inserta, et eciam nomina dictorum seruorum, quemadmodum littere Agriensis Capituli presentibus de uerbo ad uerbum inserte continebant, presentes in testimonium praemissorum dedimus litteras ipsi Ladizlao nostro sigillo communitas, anno Domini MşCCş septuagesimo quarto, tercio nonas Martij. Magistro Demetrio Eclesic nostre Preposito, Myke Cantore, Feliciano Custode, Sebastiano Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös-violaszinü selyemzsinóron függ; a főmélt. herczeg Batthányi család levéltárában.)