Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Gwrk filius Comitis Myke ex vna parte, Emericus filius Jerny et Heym filius Heymes ex altera coram nobis constituti super duobus predijs suis Hulug et Thouthlok vocatis talem inter se irreuocabiliter fecisse diuisionem retulerunt: quod tercia pars predictorum duorum prediorum, a parte videlicet occidentali iuxta terram predicti Hym cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis cessit in porcionem Heym et Emerici predictorum, duabus partibus eorundem prediorum a parte videlicet orientali similiter cum suis pertinencijs prescripto Gwrk remanentibus. Horum siquidem tercia pars a duabus partibus hys metis distingitur; videlicet quod primo pergendo a parte Raba in duabus metis, quarum vna continet arborem egur, altera terrea, vergens versus meridiem per binas et binas metas peruenit ad quandam viam, que veuit de ecclesia Beati Laurencij, penes quam sunt due mete terree; tendens ad meridiem cum metis dupplicatis peruenit ad magnam stratam, que ducit ad Curmend, penes quam surat duc mete, vna amplectens ilicem, altera terrea; rursus ad meridiem peruenit ad quandam viam, que via Latinorum nuncupatur, penes quam sunt due mete, vna continens ilicem, altera terrea; currens adhuc versus meridiem peruenit ad quandam viam kyralwt vocatam, (penes quam) sunt due mete, vna amplectens ilicem, altera terrea, ibique terminatur. Obligarunt se nichilominus ijdem Emericus et Heym, predictum Gwrk a filijs Frachini racione premisse diuisionis molestare volentibus defensare. In cuius memoriam pleniorem ad peticionem parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incarnacione Domini millesimo CCşLXXş quarto; Magistro Bonauentura Preposito, Oliuerio Cantore, Ombud Custode, Stephano Decano Ecclesie nostre existentibus.
(A vasvári káptalannak 1498. „feria quarta proxima post festum Annunciacionis Beate Marie Virginis” kiadott átiratából; a budai kir. kamara: levéltárban.)