Capitulum Ecclesie Vesprimiensis omnibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire; quod cum Magister Omodeus ab una parte, Magister Gregorius filius Comitis Jula, Petrus filius Dominici, et Petrus filius Nicolay de Zebecke ex altera, super causis ad inuicem suscitatis, videlicet super destruccione predij eiusdem Magistri Omodey Gogan uocati, nec non super morte trium seruiencium eiusdem Magistri Omodey, et ablacione aliarum rerum suarum, super quibus omnibus ipse Magister Omodeus eundem Magistrum Gregorium et suos cognatos ordine iudiciario impetebat, et super responsione ipsius Magistri Gregorij et cognatorum suorum contra predictum Magistrum Omocleum in iudicio factam (igy), videlicet quod illis temporibus, quibus idem Magister Omodeus predictum predium for e destructum et ceter a dampna sibi illata asserebat, ipse Magister Gregorius et sui cognati fuissent in curia domini Regis in Regio seruicio exequendo in quindenis residencie exercitus tunc temporis contra Regem Bohemie congregati, asserciones suas testibus coram nobis conprobare debuissent; sicut hec omnia in litteris Comitis Stephani Viceiudicis Curie domini Regis uidimus plenius contineri. Adueniente die probacionis, ante testium produccionem partes ad uostram accedentes presenciam retulerunt, quod per sentenciam et arbitrium virorum nobilium, propter bonum pacis et amicicie perseueranciam taliter concordassent: Quod prefatus Magister Omodeus nullo unquam tempore ab hac hora in antea super premissis causis poterit Magistrum Gregorium, Petrum filium Nycolay, et Petrum filium Dominici predictos in causam trahere uel inquietare, nec quomodelibet molestare; nec idem Magister Gregorius, et Petrus filius Nycolay, ac Petrus filius Dominici, racione possessionis Gogan uocate, nomine sui iuris, si quod eis forsitan in ipsa possessione conpetebat, ullam poterunt in perpetuum contra Magistrum O. et suos heredes litem ingredi, vel aliquam susscitare materiam questionis. Et sic partes cassatis omnibus litteris, que hincinde super causis iam preteritis emanauerant, ad plene pacis et concordie deuenerunt vnionem. Adiecerunt eciam, quod si Alexius filius Jacinti de Sul, nec non Bala de Gogan, seruientes predicti Magistri O., nec non jobagiones sui de eadem villa Gogan super captiuacione, pudore et dampnis irrogatis sibi per Magistrum Gregorium, ut dixerunt, in aliquo molestare presumpserint, Magister O. tenetur ipsum Magistrum Gregorium modis omnibus defensare. Nos autem ad instanciam et peticionem parcium presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Hermani Lectoris Ecclesie nostre anno Domini MşCCşLXXş quarto. Venerabili in Christo patre domino Paulo Episcopo nostro; Magistro Paulo Preposito, Paulo Cantore, Rugas Custode existentibus.
(Eredetie bőrhártya; a hártyazsinegen függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)