Nos Laurencius Prepositus et Conuentus Fratrum Ordinis Premonstratensis de Saag significamus tenore presencium uniuersis, quod accedentibus ad presenciam nostram Magistro Ladizlao Archidiacono Huntensi ex una parte, et Homodeo Comite de Sarou cum filijs suis Petro, Nycolao et Luchack, Lazaro et Alexandro filijs Luce Comitis de eadem villa Sarou, ex altera, ijdem Homodeus Comes cum predictis filij suis, et Lazarus, Luchack, ac Alexander filij Luce. Comitis iam dicti coram nobis constituti totam terram suam, quam in villa Gerqui et territorio eius habuerunt in pratis, siluis, terris arabilibus, et feneto, et fundis curiarum, uendiderunt Magistro Ladizlao pro quinque marcis fini argenti, possidendam perpetuo, tenendam et habendam; hoc adiecto, quod si ullo umquam tempore pro ipsa tena contra eundem Magistrum Ladizlaum, seu illos, quibus ipse terram eandem relinqueret, uel donaret, suboriri contingeret aliquam materiam questionis, siue per aliquos de consanguineis predictorum, siue per alios extraneos; supradicti tenerentur eundem Magistrum Ladizlaum, uel illos, quibus ipsam terram relinqueret, suis laboribus et sumptibus ab omni lite expedire, et ad hoc specialiter se coram nobis obligauerunt. Totum eciam precium predicte terre Homodey, Petri, Nycolaij, Lazari, Luchack et Alexandri, fuit eis coram nobis per ipsum Magistrum Ladizlaum plenarie persolutum. Ad hec sepedicti Homodeus, Petrus, Nycolaus, Lazarus, Luchack et Alexander obligauerunt se nominatim pro Potuna et Stephano filijs Luce Comitis, quod ipsi Potuna et Stephanus uendicionem iam factam ratam et firmam haberent; et si ullo umquam tempore contra Magistrum Ladizlaum, uel illos, quibus ipsam terram relinqueret, uel donaret, ijdem Potuna et Stephanu aliquam materiam mouerent questionis, ipsi eundem, uel eosdem, qui sibi succederent in predicta terra, absque omni inquietacione tenerentur expedire. Vt igitur hec emptio robur firmitatis obtineat; presentes litteras concessimus sigillo nostro communitas Magistro Ladizlao. Datum anno Domini millesimo CCşLXXş quarto.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 296. l.)