Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum habituris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, qitod Petrus et Farcasius filij Andree de Ougya, ac Endree frater Endre, jobagiones Castri nostri Posoniensis, familiares milites Thome Bani tocius Sclauonie dilecti et fidelis nostri, ad nostre Serenitatis venientes presenciam a nobis instantissime postularunt, quod ob fidelium suorum seruiciorum merita quandam terram Castri nostri Posoniensis Tarnuk nuncupatam intra Chylloukuz existentem, vacuam et desolatam, iuxta terras filiorum Latus Ferreg, et terram vduornicorum de Paka, ac Moys filij Petrus, nec non et terram ville Paka de Chukar sitam, eis conferre de benignitate Regia dignaremur. Nos itaque consideratis seruicijs predictorum juuenum, quum Petrus sub castro Detorch pro nostre Corone defensione seu ampliacione letalia receperit wlnera, et Farcasius similiter sub Castro Luua pro nobis se obiciens, mortem uix euasit; ac eciam pro eo, quia cum Thoma Bano in omnibus agendis nostris fideles reperti sunt; predictam terram, quantum in nobis est, saluo cuiuslibet iure remanente, presentibus et consencientibus Baronibus nostris, dedimus et contulimus, absque iuris preiudicio alieni, Petro, Farcasio et Endree superius annotatis, nec non et per eosdem suis heredibu heredumque suorum successoribus iure, perpetuo possidendam. Vt igitur huiusmodi nostre concessionis series perpetui titulo vigoris in posterum perseueret, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis siri Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Prepositi Budensis, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş septuagesimo quinto, Regni: autem nostri anno quarto. Venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis; Job Quinqueecclesiensi, Philippo Vachiensi, Lodomerio Waradiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Petro Transiluano, Andrea Agriensi, Petro Electo Vesprimiensi et Gregorio Chanadiensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Petro Palatino, Comite Supruniensi et Judice Cumanorum; Matheo Magistro Tauarnicorum nostrorum, Vgrino Bano Judice Curie nostre, Thoma Banotocius Sclauonie, Rorando Magistro Tauarnicorum domine Regine karissime consortis nostre et Comite de Zala, Ladizlao Wayauoda, Moyus Comite Symigiensi, Hernaldo Comite de Ferreo Castro, ac alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.
(III. Endre királynak 1291-ki megerősítő privilegiumából a budai kir. kamarai levéltárban)