088. Az esztergami káptalannak jelentése IV. László királyhoz István mester barsi főispán és a barsi vár több jobbágyai közti birtokcseréről. 1275.

A B C

Gregorius Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod sicut in prioribus nostris litteris uidimus contineri, Ladizlaus filius Luger de Chu coram nobis constitutus dixit, quod cum ipse quibusdam suis necessitatibus eum urgentibus fenetum suum de Chu, videlicet porcionem suam cognatis suis impignorare uoluisset, ijdem cognati sui sub predicti feneti obligacione nullam sibi pecuniam mutuassent; Godynus uero ciuis Strigoniensis, quem eciam eiusdem feneti commetaneum esse asseruit, suis compaciens necessitatibus mutuauerit sibi duas marcas et dimidiam fini argenti; et ipse presentibus et consencientibus Dionisio filio Lende de Chu, et Benych de eadem villa, cognatis suis, predictum fenetum suum de Chu obligauerit nomine pignoris prefato Godyno pro predictis duabus marcis et dimidia finiti argenti per vnum annum; ita quod si ipse dictas duas marcas et dimidiam finiti argenti ipsi Godyno anno reuoluto non refunderet coram nobis; extunc predictum fenetum suum per viros ydoneos de commetaneis et vicinis estimaretur, et si plus valere inueniretur, Godynus eius precium sibi supplere teneretur, illo feneto ipsi Godyno et eius heredibus in perpetuum remanente. Postmodum autem dictus Ladizlaus filius Luger vnacum Godyno prefato coram nobis iterato constitutus, confessus est, guod ipso predictum fenetum redimere nequeunte, viri ydonei per partes adducti ipsum fenetum estimauerint ualere quiuque marcas argenti decime comcustionis, et ipsas quinque marcas argenti decime combustionis idem Ladizlaus ab ipso Godyno se plenarie recepisse affirmans, sepedictum fenetum suum de Chu, scilicet porcionem suam reliquit et uendidit coram nobis eidem Godyno et ipsius heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo possidendum; presente et consenciente prefato Dionisio filio Lende, qui eciam secundario comparuit personaliter coram nobis pro se et pro fratribus suis, ac Andrea de Chu, quos etiam dicti feneti uendicioni Godyno facte asseruit similiter consensisse. In cuius rei testimonium et memoriam ad peticionem parcium presentes nostras concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Sixti Lectoris Strigoniensis anno Domini millesimoo CCşLXXş quinto in kalendis Marcij.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)