Omnibus presens scriptum inspecturis Capitulum Budensis Ecclesie salutem in Domino. Nouerit vniuersitas uestra, quod cum domina Isabella inclita Regina Vngarie quasdam villas uinidatorum suorum, Symog videlicet, in qua quindecim mansiones esse dicuntur, et Symodor, in qua tres mansiones fore asseruntur, simul cum terris earum, et omnibus iuribus ac utilitatibus ad eas pertinentibus, sororibus Ecclesie Beate Marie Uirginis de Insula pro remedio sue anime contulisset; quemadmodum in suis litteris patentibus vidimus contineri; postmodum Petrus rufus homo eiusdem domine Regine coram nostro testimonio per nos ad hoc specialiter transmisso, predictas villas Symog et Symodor vocatas cum terris et omnibus pertinencijs suis, sicut premissum est, presentibus vicinis et commetaneis reambulando, et a terris omnium commetaneorum signis et metis separando, predictis sororibus de Insula Beate Marie Virginis, populis de villis Epel, Crawa et Vrse nominatis consencientibus, statuit et assignauit pacifice et perhenniter possidendas; ita quod ijdem vinidatores in predictis duabus villis Symog et Symodor existentes, debitum ipsorom annuale soluere, et seruicium eorum consuetum inpendere sororibus memorate Ecclesie ea integritate teneantur, que dicte domine Regine iuxta ipsorum condicionem aprobatam debebant usque modo. In cuius rei memoriam litteras presentes concessimus nostro sigillo roboratas. Datum per mauus Magistri Ambrosij Scolastici Budensis anno Domini MşCCşLXXş quinto. Magistro Johanne Cantore, Pestro Custode, Nues Decano, Scela sacerdote, Damiano, Elya et Stephano Magistris, ceterisque Canonicis existentibus.
Kívűl: Littere sororum de Insula Sancte Marie super duabus villis Symog et Symodor vocatis.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)