Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christiane fidei cultoribus presentibus pariter et futuris presentes litteras iuspecturis salutem in salutis largitore. De Regie pietatis clemencia illi graciosius sunt donatinis muneribus attolendi, quorum deuota fidelitas in prosperis experta, et in aduersis inuenitur laudabiliter decorata. Proinde ad vniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod Magister Jacobus filius Comitis Jhoannis de Tholuoy familiaris miles Thome Bani Comitis Nytriensis dilecti et fidelis nostri ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis quasdam patentes litteras nostras, in quibus comperimus, quod villam seu terram Tholuoy uocatam, quam olim Stephanus filius Bodoy hospitibus Castri Posoniensis in villa Zemch existentibus uendiderat, eidem contulimus nullo scrupulo mediante; petens cum instancia pleniori, quod nos eaudem collacionem nostram approbantes et ratificantes nostri priuilegij patrocinio faceremus euidencius solidari. Nos siquidem, qui ex suscepti regiminis nostri officio peticionibus fidelium nostrorum nobis legitime porrectis tenemur occurrerc pro remedio et fauore; considerantes fidelitates et meritoria seruicia eiusdem Magistri Jacobi, que idem in multiplicibus Regni nostri expedicionibus, laudabili studio exercuit; et specialiter recolentes, quod cum nos cum totali mole exercitus nostri contra insultum Regis Bohemie eiusdemque exercitus ferocem apud castrum Marhayk castra metati fuissemus, et idem Rex Bohemie quosdam de suis eleganciores militibus contra nostros dimicaturos direxisset; predictus Magister Jacobus cum eodem Thoma Bano domino suo ante alios, ut leo intrepidus, arma rapuit, et in eos irruit mirifice preliando; vbi aduerse partis uiros belligeros in fugam convertens, ad nos cum triumpho nobili est reuersus. Sane eciam cum castrum nostrum Jauriense per fidei temerarios uiolatores captum inoppinabiliter seu prodicionaliter extitisset; prefatus Magister Jacobus inter ceteros Regni nostri nobiles feruenciori fidelitatis desiderio annexus ea eximij seruicij opera sub eodem impendit castro, que posteris data sunt in memoriam efficacem. Peticionem itaque ipsius Magistri Jacobi nobis porrectam in hac parte annuimus et admisimus, ut regaliter sic libenter; vulentes et concedentes, quod a modo tam ipse, quam per eum sui heredes heredumque suorum successores in corporali possessione prefate terre Tholuoy uocate per nos sibi date sollempniter et concesse, perpetuo gaudeant et fruantur; nec ullo unquam tempore huiusmodi nostre concessionis series in irritum ualeat reuocari. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras apposicione duplicis sigilli nostri inuiolabiliter communitas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Benedicti Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi perpetuique Comitis loci eiusdem, Budensis Ecclesie Prepositi et aule nostre Vicecancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Dominice Incaruaciunis MşCCşLXXş sexto, XV. kalendas Septembris, Regni autem nostri anno quarto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétje vörös-zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)