Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabus... Priorisse Monasterij Sancte Marie de Insula Danubij, eiusque sororibus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosam uitam eligentibus Apostolicum conuenit adesse presidium, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito reuocet, aut robur, quod absit, sacre religionis eneruet. Eapropter, dilecte in Christo filie, uestris iustis postulationibus clementer annuimus, et Monasterium Sancte Marie de Insula Danubij Vesprimiensis Diocesis, in quo Diuino estis obsequio mancipate, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et Beati Augustini regulam, atque institutionem fratrum Predicatorum in eodem Monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones et quecunque bona idem Monasterium impresenciarum iuste ac canonice possidet, aut in futurum concessione Pontificum, largitione Regum uel Principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis prestante Domino poterit 152adipisci, firma uobis et eis, que uobis successerint, et illibata permaneant. In quibus hec proprijs duximus uocabulis exprimenda: Locum ipsum, in quo prefatum Monasterium situm est, cum omnibus pertinentijs suis, ex dono clare memorie Bele Regis Vngarie; jus patronatus, quod habetis in plebe Sancte Marie Budensis; terras, possessiones, tributum, et quicquid iuris habetis in Monte Budensi et pertinentijs suis; vnum molendinum de calidis aquis cum aquarum decursibus et alijs pertinentijs suis, villam que apellatur Ysa, cum piscatione in qua capiuntur usones, et insulam iuxta eandem uillam; stagnum, aquam fluuialem Sytua appellatam, et quicquid habetis infra terminos dicte uille et fluuij. In loco qui dicitur Cholquus uillam Taina et uillam Gemulch cum pertinentijs earundem; terram et villam Potos sitam in medio fluuij qui dicitur Cholch cum pertinentijs suis; terram Chatar uulgariter appellatam, et alteram terram eidem terre contiguam, que dicitur Hanta; villam Ynou in portu Danubij sitam, et alias de Zymgata, et Nemeg, et Noghus cum feneto et alijs pertinentijs suis, de Hasnar, de Sulu et de Vcurd villas cum omnibus pertinentijs earundem; villam Tooxun et villam Voschan iuxta Danubium; villas Harquian et de Foglhar cum pertinentijs earundem; in Magna Insula duas villas Movs et Roguld uulgariter appellatas; terrem Poree cum pertinentijs suis; piscationem in Danubio, que dicitur Queraluhere cum omnibus piscationibus suis, et terrem ad eandem piscationam pertinentem, ac mancipia que uobis predictus Rex pia liberalitate condonauit; villam Cholnuc, villam Kuldu et villam Neweg circa Kewzo; villam Wosy an cum tribus mancipijs in Comitatu Simigiensi; villam Thelky cum vineis et omnibus pertinentijs suis; in Kereky vineam magnam, que fuerat Regis, et duas alias, que fuerant Tekeu; villam Zacalus cum piscina et alijs pertinentijs suis; et terrem que dicitur Noua Bech, cum piscatione in Danubio. Ex dono E. illustris Regine Vngarie portionem terre quam habetis in villa, que dicitur Chu cum tribus mancipijs. Ex dono quondam Comitis Nana villam Tulg cum silua, feneto et alijs pertinentijs suis; villam Quenrus cum pertinentijs suis; villam Apar cum omnibus pertinentijs suis; locum qui dicitur Booch cum piscina; terram que appellatur 153Ganda; terras, que Misca, Fonchol, Enach, Chaquan, Buken, Leguen, Ete et Olupp uulgariter nuncupantur; iuxta Titiam terram Buchur cum Titia et stagno; terram Turda, et terram Hegeufa cum Titia et stagno, in quo habetis usum unius retis ad piscandum; ulta Titiam vnum predium quod dicitur Kara; portionom quam habetis in duabus terris, que dicuntur Feirchu, et portionem quam habetis in terra Doud et in terra Wsarahel; quartam partem in portu Quortueles; terram iuxta Titiam que dicitur Prospuqui cum stagno; portionem quam habetis in terra (?)ud cum fluuio, cum fenetis et pratis; in sabulo totam terram Latibar; portiones quas habetis in terris, que Echen, Leel, Forquu et Wosun uulgariter appellantur, et totam terram Musa; et portionem quam habetis in terra Sarus; quartam partem in omnibus possessionibus, quas - - Comes cum suis cognatis communiter possidebat: terram appellatam Chele; et terram Kaplan iuxta Danubium cum piscatione, silua magna et alijs pertinentijs suis; terram Semel uocatam cum feneto et silua; terram Chamud cum duodecim villis et omnibus pertinentijs earundem. Ex dono Magistri Moys possessiones sitas in loco qui dicitur Kosuch cum omnibus pertinentijs suis; villam que appellatur Vgol cum vineis, siluis et alijs pertinentijs suis, nec non mancipia et aratra, que habetis ibidem; villam Burhud, Ozlar, Pozony et aliam Pozony; villam de Rachusi, villam de Bulcheu; villam de Eche cum quinque molendinis; villam Chaba prope Budam cum mancipijs et aratro, siluis ac omnibus pertinentijs suis. Ex dono nobilis uiri Paris quondam Comitis terram appellatam Benchench cum septem viliis et omnibus pertinentijs earundem; ex dono nobilis uiri Zeric in villa Chereki unum fundum et vnam vineam cum tribus cultoribus; in fluuio qui uocatur Sar vnum molendinum; ex dono quondam.. vxoris Chaba in villa Turdos tres magnas vineas cum pertinentijs earundem. Ex dono Agnetis filie quondam Comitis Pauli terram que appellatur Soler iuxta Titiam cum piscatione et alijs pertinentijs suis. Ex titulo emptionis in villa Nandurt duas vineas, in Buda tres vineas, alias terras et possessiones; et quicquid iuris in Regno Vngarie Monasterium uestrum noscitur obtinere, cum terris, pratis, vineis, nemoribus, usuagijs et pascuis in bosco et plano, in 154aquis et molendinis, in vijs et semitis, et omnibus alijs libertatibus et immunitatibus suis. Sane noualium uestrarunt, que proprijs sumptibus colitis, de quibus aliquis hactenus non percepit, siue de uestrorum animalium nutrimentis, nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat. Liceat quoque uobis personas liberas et absolutas de seculo fugientes ad conuersionem recipere, et eas absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper, ut nulli sororum uestrarum post factam in Monasterio uestro professionem fas sit, sine Priorisse sue licentia, nisi artioris religionis obtentu de eodem loco discedere; discedentem uero absque communium litterarum uestrarum cautione nullus audeat recipere. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat uobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa uoce Diuina officia celebrare; dummodo causam non dederitis interdicto. Crisma uero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, et benedictiones monealium a diocesano suscipiatis Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam et communicationem Sacrosancte Romane Sedis habuerit, et ea uobis uoluerit sine prauitate aliqua exhibere. Prohibemus insuper, ut intra fines parrochie uestre, si eam habetis, nullus sine assensu Diocesani Episcopi et uestro capellam seu oratorium de nouo construere audeat; saluis priuilegijs Pontificum Romanorum. Ad hec nouas et indebitas exactiones ab Archiepiscopis et Episcopis, Archidiaconis seu Decanis, alijsque omnibus ecclesiasticis secularibusque personis a uobis omnino fieri prohibemus. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum deuotioni et extreme uoluntati, qui se illic sepeliri deliberauerint, nisi forte excommunicati uel interdicti fuerint, aut eciam publice usurarij, nullus obsistat; salua tamen iustitia illarum ecclesiarum, a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad ius Ecclesiarum uestrarum spectantes, que a laicis detinentur, redimendi et legitime liberandi de manibus eorum, et ad Ecclesias, ad quas pertinent, reuocandi, libera sit uobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte uero te nunc eiusdem loci Priorissa, uel earum aliqua, que tibi successerit, nulla ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur; nisi quam sorores 155communi consensu uel earum maior pars consilij sanioris, si ad eas dumtaxat Priorisse spectat electio, secundum Deum et Sancti Augustiui regulam prouiderint eligendam. Paci quoque et tranquillitati uestre paterna in posterum sollicitudine prouidere uolentes, auctoritate Apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu fortum facere, ignem apponere, sanguinem fundere, hominem - - - - uel interficere, seu uiolentiam audeat exercere. Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus Monasterio uestro concessas; nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a Regibus et Principibus uel alijs fidelibus rationabiliter uobis indultas, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatum Monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet uexactionibus fatigare, sed omnia integra conseruenter earum, pro quarum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profittura; salua Sedis Apostolice auctoritate et Diocesanorum Episcoporum iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, sccundo tertioue commonita, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, ac a Sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in exhemo examine districte subiaceat ultioni; cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen Amen Amen.
(Pápai jegy.)
Ego Innocentius Catholice Ecclesie Episcopus ss.
†Ego Petrus Tusculanus Episcopus ss.
†Ego Vicedominus Prenestensis Episcopus ss.
†Ego Symon tit. Sancti - - Presbiter Cardinalis ss.
156†Ego - - - Presbiter Cardinalis ss.
†Ego Riccardus Sancti Augeli Diaconus Cardinalis ss.
†Ega Johannes Sancti Nicolai in Carcere Tulliano Diaconus Cardinalis ss.
†Ego Otto - - - Diaconus Cardinalis ss.
†Ego - - - Diaconus Cardinalis ss.
†Ego - - - Diaconus Cardinalis ss.
†Ego - - - Diaconus Cardinalis ss.
Datum Laterani per manum Magistri Petri de Mediolano Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarij, XIII. kalendas Junij Indictione IIII., Incarnationis Dominice anno MşCCşLXXşVIş, Pontificatus uero Domini Innocentij Pape V. anno primo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápa ólombullája vörös-sárga selyemzsinóron függ; megrongált állapotban és nehezen olvasható; a budai kir. kamarai levéltárban. Töredékét közölte Fejér Cod. Dipl. V. k. 2. r. 357. l.)