Capitulum Albensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus preseratem paginam inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Acta solent hominum cum fraudibus anichilari, si non cautelam dederint per scripta notari. Proinde noticie cunctorum tenore presencium declaramus: quod Ladizlaus filius Comitis Petri, Dionisius Finta dictus, Chaba et Band de Almad ab una parte: idem Magister Benedictus Electus Strigoniensis, Dedalus Comes Zaladiensis, Beke et Stephanus fratres sui ab altera, coram nobis personaliter constituti, ijdem Ladizlaus, Dionisius, Chaba et Band quoddam castrum Scenmiclosy uocatum cum omnibus ad se spectantibus et vtilitatibus suis vniuersis; quod videlicet castrum pro labe infidelitatis Ochuz filijs Comitis Jurk, et eciam quia idem Ochuz sine heredum decessit solacio, dominus Rex, sicut fertur, ab ipso auferendo Benedicto Electo et Primo contulerat, quam terram et quod castrum per nos interrogati se habere asserebant, 159vendiderunt coram nobis predicto Benedicto Electo et suis fratribus pro centum et triginta marcis argenti, quas plenarie receperant coram nobis, in perpetuum et inreuocabiliter possidendum pacifice et quiete, nullo contradictere existente. Tali obligacione interposita, quod si per quempiam racione castri predicti molestarentur in futurum; ipsi Ladizlaus, Dionisius, Chaba et Band tenerentur expedire; alioquin sine strepitu judicij tanquam per calumpniam dampnarentur. Vt igitur presentis rey series perempniter fulciri valeat, nec in irritum retractari; presentes concessimus litteras sigilli nostri munimire roboratas. Datum anno Domini MşCCşLXXş sexto. Bartholomeo Preposito nostro, Niyke Cantore, Feliciano Custode et Stephano Decano existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a vörös-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)