Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam intuentibus salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Comes Stephanus filius Tecus ad nostram accedens presenciam, quandam terram Castri de Borsod Sap uocatam, quam ex collacione nostra se dixit possedisse, confessus est se dedisse Dionisio et Thome filijs Chumzo seruientibus suis pro seruicijs eorundem, petens, ut donacioni huiusmodi consensum et assensum prebere de benignitate Regia dignaremur. Nos igitur peticionem eiusdem Comitis Stephani iustam esse attendentes; potissimum considerantes fidelitatem et seruicia iam dictorum Dionisij et Thome, que ijdem nobis et Corone Regie in diuersis expedicionibus Regni nostri cum summa fidelitate inpenderunt et exhibere poterant (igy) in futurum; premisse donacioni, per eundem Comitem Stephanum de ipsa terra Castri prenotatis Dyonisio et Thotne facte, consensum prebuimus Regium pariter et assensum; volentes, vt ijdem Dyonisius et Thomas, ac eorum heredes, heredumque suorum inposterum successores memoratam terram Castri de Borsod cum suis vtilitatibus omnibus et pertinencijs vniuersis sub metis prioribus et antiquis terminorum distinctionibus, non ut per ipsum Comitem Stephanum eis datam, sed tanquam ex donacione nostra perpetuo pacifice possideant et quiete. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Demetrij Prepositi Albensis, domini Pape Capellani et Subdiaconi, aule nostre Vice-Cancellarij 171dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCş septuagesimo septimo, Regni autem nostri anno quinto.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsétnek zöld-sárga selyemzsinóron függő töredékével, a budai kir. kamarai levéltárban.)