Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum propter cultum Diuini Nominis Monasterium Sancte Pantaleonis, situm in insula Danubij, ad peticionem Sororum Sancte Katherine de valle Sancte Marie, quia vacuum erat et omnibus bonis destitutum, ipsis Sororibus contulissemus; ignorantes de jure et hereditate Dominici, Jacobi et Gabriani filiorum Magistri Gabriani extitisse: quia tamen postmodum per Barones nostros et uniuersos Regni nostri nobiles constitit euidenter, quod ipsum Monasterium cum omnibus possessionibus, populis et suis pertinencijs jure hereditario ad predictos filios Magistri Gabriani pertinebat, fidelitatibus et seruicijs eorundem consideratis, que nobis indefesse, cum Regnum nostrum inopinata calamitate opprimeretur, non tam per bellum intestinum, quam per potenciam Regis Boemorum, qui per astuciam sue peruersitatis municiones seu castra Regni nostri occuparat, inpenderunt, maxime in expugnacione castri Jauriensis, vbi ijdem fuerunt per ictus lapidum et sagittarum letaliter wlnerati; de consilio Baronum et Regni nostri nobilium predictis Dominico, Jacobo et Gabriano, filijs Magistri Gabriani, dictum Monasterium, cum omuibus possessionibus, populis, et alijs pertinencijs restituendum duximus et reddendum, reuocantes collacionem seu donacionem factam per litteras nostras uel priuilegium Sororibus Beate Katherine memoratis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine rolaoratas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Demetrij 176Prepositi Albensis, domini Pape Capellani et Subdiaconi, aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo CCş septuagesimo septimo, Regni autem nostri anno quinto.
(Robert Károly királynak 1330. IX. Kalendas Maii kiadott megerősítő privilegiumából, melyet kért „Magister Gebeu filius Gabriani, Vicecastellanus de Bolonduch”; a budai kir. kamarai levéltárban.)