Nos Nicolaus Palatinus, Comes Suprvniensis et Judex Cvmanorum, significamus tenore presencium vniuersis, quod vir venerabilis dominus S. Abbas Montis Sancte Marie et Conuentus nostra in presencia constituti petiuerunt a nobis humiliter et deuote, vt donacionem domini Peer quondam cuis et Judicis Svprvniensis, videlicet Ecclesiam Sancti Jacobi cum tota sua possessione ibidem, que vocatur vulgo Chlingenpach, partem quoque Stephani Judicis eiusdem loci, et Philippi, quam ipse predicto Peer tradidid (így) plurimum ante tempus, et partem aliorum nobilium, Laurencij de Bik, Altman et Laurencij filiorum Taeke, quas ipse propria ab eis pecunia comparauit, secundum quod in priuilegio ciuium plenius est expressum, nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos itaque viso priuilegio, auditisque ciuibus vniuersis, qui in eodem testamento et tractatu fuerunt vsque ad debitum cause finem, donacionem supradicti Peer, secundum quod ipse prenotatam terram possederat, cum omnibus eius pertinencijs, secundum ciuium priuilegium sigillo nostro ratificamus et in perpetuum roboramus. Datum in Gindes in Circumcisione Domini anno Domini MşCCşLXXşVIIş.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátul oda nyomott pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)