Nos Capitulum Ecclesie Strigoniensis damus pro memoria, quod sicut in litteris Hermanni Magistri et Conuentus Cruciferorum Ecclesie Sancti Regis de Strigonio vidimus contineri in causa, quam Magister Paulus aule domine Regine Notarius de Deer, et Comes Martinus Officialis Comitis Dominici Castellani de Wysagrad pro eodem D. Comite domino suo super interfeccione Comitis Petri fratris ipsius Magistri Pauli, qui quidem Petrus fuerat seruiens D. Comitis predicti, ac super interfeccione paruuli et cognati eiusdem, et ablacione rerum suarum, contra populos dominarum sororum de Insula Sancte Marie de villa Cholnuk mouerant, inter portes predictas per arbitrium bonorum virorum extiterat taliter ordinatum: quod predicti populi de villa Cholnuk prefato Magistro Paulo et eius fratribus, scilicet Peturke et Paulo debuerant soluere coram predicto Conuentu sexagita marcas in tribus terminis ad hoc assignatis. Et cum nos ad peticionem dominarum sororum predictarum nostrum eciam hominem ad maiorem cautellam misissemus, cuius testimonio predicta fieret et compleretur solucio, idem homo noster ad nos postmodum rediens nobis retulit: quod in ultimo termino ad soluendum assignato, prefati populi de Cholnuk in predicti Conuentus et ipsius hominis nostri presencia soluerunt prefato Magistro Paulo et Peturke fratri eius, presente Magistro Jacobo Notario Dominici Comitis, decem et octo marcas: residuum uero ipsorom sexaginta marcarum fuerat in prioribus terminis persolutum. Et prefati Magister Paulus, et Peturke, ac Notarius D. Comitis predictos populos de Cholnuk super morte et re bus predictis reliquerunt expeditos; ita quod si qui de cetero 182ipsos populus de Cholnuk racione mortis predicte impetere attemptarent, Magister Paulus et fratres eius, ac Comes Dominicus, secundum formam composicionis inter partes habite, et continenciam litterarum Magistri et Conuentus predictorum teneantur eos defendere et expedire suis proprijs laboribus et expensis. Datum in crastino festi Sancti Regis Stephani anno Domini MşCCşLXXşVIIş.
(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)