Nos Conuentus Fratrum Cruciferorum Domus Hospitalis de Noua Curia memorie commendantes notificamus quibus expedit vniuersis: quod litteras domini Regis exhibente Comite Ochuz recepimus continentes, ut hominem nostrum pro testimonio mitteremus, coram quo Zeech de Vruzthun homo eiusdem domini Regis quandam particulam terre Bobor uocate, in eiusdem antiquis metis et terminis, coram Abbrate Zaladiensi 190uel officialibus eiusdem statueret eidem Comiti Ochuz possidendam, metis nouis iuxta ueteres erectis. Nos igitur Regie Celsitudinis mandato reuerenter, ut tenemur, occurrentes, hominem nostrum virum ydoneum cum eodem Zeech homine domini Regis misimus ad ipsum negocium exequendum. Qui ad nos reuersus retulit per nos requisitus: quod in ipsius presencia idem homo domini Regis, presentibus et consencientibus ac permittentibus Abbate Zaladiensi, Buthur officiali eiusdem Monasterij, Johanka, Laurencio et Lorando, ac alijs iobagionibus ipsius Ecclesie statuisset ipsam terram in eisdem antiquis metis et nouis iuxta easdem erectis, predicto Comiti Ochuz iure perpetuo possidendam, nulla penitus contradiccione mediante. Cuius quidem terre metarum distinccio incipit ab occidente in monte a quadam magna arbore ilicis iuxta viam magnam existentis, in qua est meta angularis; inde procedit ad orientem penes virgultum ab aquilone, et peruenit ad duas metas terreas; dehinc descendit directe per terram arabilem ad orientem, et pertransita quadam publica strata uenit ad duas metas terreas in extremitate feneti constitutas; abinde incidit in nemus, quo directe protendito incidit in fluuium Zala, et ibi terminatur. In cuius facti seu statucionis memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas, anno Domini MşCCşLXXş septimo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)