Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium vniuersis: quod cum Petrus filius Vza, carens solacio liberorum, vniuersas possessiones suas, hereditarias uidelicet, empticias et aquisitas, ex permissione domini St. clare recordacionis, olim illustris Regis Hungarie patris nostri karissimi, in bona ualetudine in anime sue remedium legasset Ecclesie Beate Virginis de Insula, sicut id in patentibus litteris ipsius patris nostri exinde confectis uidimus contineri; et demum eodem Petro in area duelli per suum aduersarium interempto, predicte possessiones per Comitem Gregorium Vicepalatinum pro suis iudicijs recepte fuissent, tanquam possessiones in maleficio 195reprehensi; tandem nos, quia id quod semel Ecclesie reliquitur, irretractabile esse debet, sepedictas possessiones ipsius Petri sic defuncti, tam hereditarias, quam empticias et aquisitas, sicut premittitur; et specialiter terram Pomaz uocatam, et quandam vineam eiusdem in territorio Budensi existentem, simul cum molendino sito in Calidis Aquis apud Budam, ab ipso Gregorio, et ab altjs quibuslibet, qui in eisdem ius habere se antumant, remouendo reliquimus eidem Ecclesie Beate Virginis perpetuo pacifice possidendas. Datum Bude feria secunda proxima post dominicam Ramispalmarum.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára nyomott pecsétje elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)